32:49 49 PSALMUS XCIX. 50 fines omnes terrae vidisse salutem Dei, non tantum ad commendationem spectat, ac si dixisset memorabile fore salutis genus, cuius fama ad ultimos usque terrae fines perveniret: sed etiam significat, gentes quae prius suis deliriis fascinatae fuerant, fore eius participes. 4. Exsultate Iehovae omnis terra, resonate, et exsultate, et 'plaudite, 5. Psallite Iehovae in cithara, in cithara et voce cantici: 6. In tubis et voce buccinae psallite coram rege Iehova. 7. Resonet mare, et plenitudo eius: orbis, et qui habitant in eo. 8. Flumina plaudent manu, simul montes exsultent: 9. Ad conspectum Iehovae, quia venit ad iudicandam terram: iudicabit orbem in iustitia, et populos in rectitudinibus. 4. (Exsultate.) Repetit exhortationem qua initio usus fuerat, quam ad gentes dirigens, satis ostendit unam fore ecclesiam in toto mundo, ubi Deus diruta maceria in eundem fidei consensum omnes colliget. In musicis instrumentis alludit haud dubie ad temporis sui morem. Interea noluit gentes caeremoniis legalibus obstringere. Caeterum in verborum repetitione vehementia est: ac si dixisset, quamlibet ardenter conentur homines celebrare mundi redemptionem, nullae tamen laudes gratiae magnitudini pares fore. Quod etiam ex sequentibus melius patet, ubi rebus inanimatis sensum tribuit. Sed quia totus hic contextus alibi expositus fuit, nunc pluribus dicendis supersedeo. PSALMUS XCIX. ARG. Psalmus hic a superioribus in uno differt, quod regnum Dei et beatitudinem quae inde consequitur, ultra Iudaeae fines non extendit: sed potius ob adoptionis privilegium filios Abrahae a reliquis gentibus separans, illos peculiariter ad Deum laudandum exstimulat. 1. Iehova regnat, contremiscant populi: habitans inter Cherubim, moveatur terra. 2. Iehova in Sion magnus, et excelsus ipse super omnes gentes. 3. Confitebuntur nomini tuo*magno et terribili: sanctum est. A. Et robur regis iudicium diligit: tu statuisti rectitudines, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti. 1. {Iehova regnat!) Tantum populos iubet contremiscere quos prius ad laetitiam vocabat. Nam quia undique obsessi hostibus erant Iudaei, operae pretium fuit Dei potentiam apud ipsos extolli, ut scirent illius praesidio se contra omnium odia et furores semper tutos fore. Verbum fjp, ut alibi Calvini opera. Vol. XXXII.