30:49 49 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XIV. 50 Deo fifc reus caedis, quod ab irato animo et odio pleno proficiscatur illa offensio: sed longe gravius peccatum est devotio exsecrationis, quam alia quaevis iniuria ferro vel alia quavis ratione facta. Maius enim odium et venenum lethalius ostendimus in eum, quem advocato Dei nomine, exsecratione obstringimus, quam si stricto gladio mortem illi intentaremus quem odimus. Itaque quacunque tandem iniuria illum afficiamus, nulla tamen tam atrox et violenta, quam quum imprecationibus aut exsecrationibus illum devovemus. Odium enim plus quam diabolicum et furiosum exsecrationes illae produnt, quibus Deum illi cupimus inimicum. Et tamen quam longe lateque patet hodie istiusmodi corruptio? Nihil audias frequentius in ore hominum quam diabolicas imprecationes: Dii te perduint, Te diabolus auferat: et similia multa quae pestiferea linguae istae vomunt, ut in buccam venerint. Sed parva ista sunt, horum respectu quae impii homines in Deum ipsum proiiciunt, ut audeant conviciis ipsum lacessere, horrendum dictu et auditu: et adversus Dei filios insurgere tam contumeliose, tam crudeliter ut pietatem omnem abiiciant, et Domini nostri Iesu Christi regnum evertere moliantur, et verbum ipsius abolere. Quare quum tanta sit hodie mortalium impietas, eo attentius nobis hic consideranda sunt quae de Saule dicuntur: nempe licet magna videbatur illi oblata occasio populum severiore aliqua lege in officio et humilitate retinendi, non ideo tamen culpa carere, quod ea exsecratione populum obstrinxerit, et quidem temere et inconsulto. Profecto omne quidem iuramentum exsecrationem in se continet si deficimus: sed longe haec differunt inter se, iuramento cum consilio et ratione facto se ad faciendum in posterum officium astringere: et temere exsecrationibus sese devovere, quarum nullum iustum est fundamentum. Nae valde rei sunt coram Deo qui se iustiusmodi exsecrationibus devovent, vel eo solo nomine quod Deus testis advocatus est. Imo et iudicem illum advocari certum est et vindicem adversum nos ipsos, si mentiendo proximis iniuriam fecerimus. Nam istae sunt iuramenti plerumque formulae, Deum in animam meam testem advoco. Sic D. Paulus loquitur. Deum igitur testem advocantes si defecerimus, gravem punitionem meremur: sed si temere aliquid execratione facta susceperimus, non est in nobis situm ut promissum istud temerarium implere possimus. Quare qui temere istiusmodi exsecrationibus sese devovent, Dei nomen foedissime profanant. Quare in memoriam revocanda est gravis illa comminatio adversus eos qui Dei nomen in vanum assumunt. Et quidem hactenus de temeraria illa Saulis adiuratione, ne populus cibum gustaret. Sed alia ex parte quanta Saulis levitas? Nam Israelitae in Calvini opera. Vol XXX.