23:49 49 COMMENTARIUS IN GENESIN. 50 tanquam ex eo sumpta. Quod si duo sexus ex diversis principiis fluxissent, occasio fuisset vel mutui contemptus, vel invidiae, vel rixarum. Et quid habent protervi homines quod obstrepant? Credibilis non videtur narratio: quoniam a consuetudine abhorret. Quasi vero plus coloris haberet, ex putrido semine quotidie gigni homines, nisi usu et experimento notum esset. Sed obiiciunt, vel supervacuam fuisse costam quae Adae fuit detracta, vel costae absentia corpus eius fuisse mutilum. Utrumvis respondeatur, magnam absurditatem reperiunt. At vero si dicamus praeparatam fuisse a mundi opifice costam, ex qua alterum corpus formaret, nihil in hoc responso non consentaneum divinae providentiae reperio. Quanquam diversa coniectura magis arridet, fuisse Adae aliquid detractum, ut maiore benevolentia partem sui complecteretur. Perdidit igitur costam unam: sed pro qua illi reddita fuit longe uberior merces, dum nactus est fidelem vitae sociam: imo quum se integrum vidit in uxore, qui prius tantum dimidius erat. Atque in eo perspicimus veram nostrae cum Filio Dei unitatis effigiem: nam et ille debilis factus est, ut membra haberet virtute praedita. Interim notandum, Adam profundo sopore fuisse demersum, ut nihil doloris sentiret: deinde nec violentam fuisse rupturam, nec ex costa amissa sensisse quidquam iacturae : quia Deus vacuitatem sic carne replevit, ut robur etiam sufficeret: tantum ablata fuit ossis durities. Consulto etiam usus est Moses aedificandi verbo, ut doceret in mulieris persona tandem absolutum fuisse humanum genus, quod prius inchoato aedificio simile erat. Alii ad oeconomiam referunt : ac si dicere vellet Moses, tunc compositum fuisse legitimum familiae ordinem: quod non longe a priore expositione recedit. 22. Et adduxit. Iam narrat Moses institutum fuisse divinitus coniugium : quod in primis utile est cognitu. Nam quum sibi Adam proprio arbitrio non sumpserit uxorem, sed oblatam a Domino sibique addictam acceperit: hinc melius apparet coniugii sanctitas, quia Deum scimus esse eius au torem. Quo pluribus modis conatus est Satan coniugium foedare, eo magis ab omni contumelia et probro illud asseramus, ut suam reverentiam obtineat. Inde enim fiet ut vitam coniugalem bona et tranquilla conscientia colant filii Dei: et caste honesteque mariti et uxores inter se versentur. Duplex in captanda coniugii infamia Satanae artificium fuit: ut illius odio pestiferam caelibatus legem inveheret, deinde ut quidvis licentiae sibi permitterent coniuges. Ergo ostensa coniugii dignitate, tollenda est superstitio : ne impediat quominus legitima puraque Dei ordinatione pure utantur fideles: deinde obviam eundum est carnis lasciviae, ut pudice cum uxoribus habitent mariti. Quod si Calvini opera. Vol XXIII.