13:49 49 1548 SEPTEMB. 50 lum, Viretum salvere iube, et tuos symmystas omnes, quorum precibus me et ecclesiam commendo. Bene vale. Basileae 3. Augusti anno 1548.9) Salutant te reverenter DD. Myconius et doctor Wolfgangus. Tuus Sultzerus. 1074. BUCERUS DRYANDRO. Status rerum per Germaniam deploratissimo. (Ex autographo Archiv. Thoman. Argent.) Ornatissimo viro eruditione et virtute praestanti D. Francisco Driandr[o] suo amico &m[cerissimo] 1). S. D. Marpachius2) nobis a Philippo rediit 21 Augusti, ad quem profectus fuit 24. Iulii. Salvus est hic noster thesaurus corpore, animo excruciatus ut non possit magis propter tam horrendas defectiones. Promittunt tamen mirificam constantiam omnes Saxonicae res publicae cum provinciis Mauritii et Electoris. Plures Principes perstant: Heinrichus Megalopolensis. Ioannes Marchio Electoris frater, Pomerani duo et filii capti Electoris. Cattus totus defecit et manifestum se praebet iotuloXaTQtjv3) xai fjbvaqolaTQfjv. Suis concionatoribus voluit persuadere ut reciperent quae ipse recepit, praescripta de religione Imperatoris. Verum illi in pura Christi haerent confessione, et si non possunt in ea tolerari in Catti ditione, rescripserunt se solari eo quod Domini sit terra: si etiam non in hoc mundo, se solari quod multae sunt mansiones in domo patris. Ministerium meum iuxta tuum infaustum vaticinium videtur hic certe ad finem suum proxime venisse.4) Ubi postea incipiat viderit Dominus. 9) Quum fusius narret quae Ulmae et Argentorati usque ad finem mensis gesta sunt, patet in adscribendo die lapsum esse. Tu pro Augusto Septembrem ponas. 1074. 1) Inscriptio alienam manum prodit. 2) Ab Argentoratensibus ministris Wittebergam missus fuerat a Bucero instructus et commendatus (Salig, A. C. I. 589.) 3) Sic. 4) D. 30. Aug. scabini Argentoratenses senatu autor e Interim receperunt, hac conditione ut in nonnullis ecclesiis evangelium praedicaretur et sacramenta administraretur sueto more. Quod dum legati a Gaesare postulatum profecti erant, pridie Nonas Sept. episcopus subiectionem absque ulla conditione flagitavit. Inde tristia haec Buceri auguria. (Sleid. III. 140, Salig p. 591, Boehrich. II. 198. Calvini opera. Voi. XIII.