11:49 1540 IUN. illi non successerit. Recensita sunt quae tota disputatione fuerant tractata,l0) ea fide ut intelligerent omnes rem ita habere. Quid enim attinet in veritatis negotio, amanti veritatis aliud quam vera afferre? Inde serio fuit admonitus magistratus, ut officium faceret pro gloria Dei et plebis salute : l 1) fungeretur officio patris; non pateretur filios a Domino sibi concreditos errare in iis quae tam aperte veritati divinae repugnant, alioqui reus esset omnium quae admitterentur. Adducta exempla piorum qui praefuerunt populo: quod quam moverit, ipsi norunt quibus dictum fuit. Carolus subinde cum canonicis et cum aliis ex urbe tractabat.12) Quis metus hominem coegerit Genevam deserere et montes circuire, nescio alium, nisi is fuerit qui contingit impio fugienti nemine persequente.13) Si dixisset pontificios minatos fuisse Carolo, forte aliquibus, qui consuetudinem illius cum pontificiis nescirent, persuaderet: nam illi et multis minati sunt, et aggressi nonnullos, et varias coniurationes habuerunt: et saepius admonitus non timui, etsi viderim laedi et occidi nonnullos a pontificiis: quod illis non bene cessit, nam aperta fuerunt eorum consilia. Sed quod aliquis qui non esset pontificius motum excitarit, vel aliquem ob religionem invaserit, proferat si potest Carolus. Qui pacis tempore in urbe non ausus fuit agere, neque aperta via ingredi, scilicet is est Carolus quem tam expetunt omnes perdere: tantus concionator, tam magnus disputator. O quot plagas accepit! in quot discrimina incidit! quot et quanta passus est! Quae Basileae egerit,i4) nonne pudet Gallos omnes referre tam stolidum e Gallia sese ita venditare in Germania? idque apud Grynaeum,15) cum quo si Carolum conferas, Thersiten contuleris Achilli. Inde sequuta est vocatio in ecclesiam Neocomensem : quam quum is non plantant, nec aedificare adeo demum studuit, quam fuerit legitima vocatio non dico. Quod nunc sentio vix potest impetrari: et quamvis, ut nosti, non sine magna anxietate data fuerit opera ut per optimos quosque iudicaretur quae sint partes pastoris, quae magistratus, quae plebis in debita vocatione pastorum; quid non fit ut fixa non maneant quae merito debent observari? Scilicet Carolus hac religione tenetur, ut caveat ne quid in vocatione desideretur : ut nosti quid oportuerit agere, ut is adduceretur quem omnes pastores praeter unum exoptabant, et tota plebs cum magistratu 10) a quatuor secretariis inter quos Gl. Roset, ar ehigrammateus. 11) Plura dabit Kampschulte p. 163. Cf. Froment p. 144. Roget p. 157. 12) et Actis colloquii subscribere recusabat. 13) Cf. Op. Calvini VII. 305 sq. 14) ibidem. 15) Hermj. UL 372. Calvini opera. Vol. Xl.