8:489 489 MICHAELIS SERVETI. 490 addo, alium fuisse a patre:1) quod abs te negari scio, sed parum verecunde. Λόγον enim, quem Ioannes Deum praedicat, testatur apud Deum fuisse ab initio. Et Christus ipse, eadem se gloria illustrari in carne postulat quam habuerat semper apud patrem. Neque hic testimonia colligere propositum est, sed haec tantum admonendi causa obiter attingere volui. Nunquam certe efficies quin sermo Dei semper fuerit hypostasis distincta, et natura in Dei essentia subsistens, seu quocunque alio nomine appellare libuerit. Nam de vocabulis litem non moveo. Sermonem illum ex Deo ante tempus genitum, dico carnem induisse, ut verus sit Deus et verus homo: ac naturae illius divinae respectu appellari Dei filium. Hoc responsum cum priori si diligentius paulo expenderis, habes (nisi fallor) quo tibi satisfiat. De secunda quaestione. Regenerationem negas inchoari, nisi in homine [pag. 48] doctrinae capace. Ego autem non alligo spiritum Dei, quin suam potentiam ad parvulos quoque extendat. Video in Ioanne Baptista peculiarem spiritus effectum antequam per aetatem doctrinae capax esset. Unum hoc specimen nos Dei gratiam ad aetates restringere prohibeat. Ego autem de parvulis nihil memineram, quia non arbitrabar id te quaerere. Nunc demum intellexi quorsum tenderes. Respondeo igitur, locum illum intempestive abs te citari, quod nos renasci oporteat ex aqua et spiritu (Ioann. 3, 5). Nihil enim hoc ad baptismum: sed metaphorice nomen aquae spiritui adscribitur, quemadmodum alibi ignis. Quid est: In spiritu sancto et igni (Matth. 3, l l ) nisi: In spiritu, qui idem ignis est? Ergo similiter: Ex aqua et spiritu, interpretabimur: Ex aqua mystica, quae nihil aliud est quam spiritus.2) Et tamen non video, quid vos paedobaptismi hostes iuvet locus ille. Nam si verba urgeamus, baptismus praecedere spiritus gratiam debebit.s) Hoc tamen omitto, quia cavillis non delector. Tantum indicare placuit, me illa interpretatione quam posui noluisse quidquam effugere quod mihi obsit. Nam si tibi concessero, ex baptismo et spiritu regenerari homines: nego te obtinere quod intendis, baptismum parvulorum improbari. Verba enim sensu tuo accepta sonant, baptismo inchoari palingenesiam, spiritu perfici. Sed aliam fuisse Christi mentem prorsus agnosco: ideo frustra mecum hoc telo pugnas. Sumis confessionem meam, non regenerari parvulos spiritu. Atqui perperam ad par- 1) il a este pour lors distingue d'avec son Pere. 2) Ergo . . . . spiritus, om. Gallus. 3) Add. Ce que vous niez.