40:489
489
IN
EZECHIELIS
PROPH.
CAP.
XX.
490
dulcedo
eos
non
attraxit
ad
obsequium
Dei,
hinc
apparet,
modis
omnibus
fuisse
refractarios.
Postea
sequitur,
16.
Propterea
quod
in
iudiciis
meis
spreverunt
(hoc
est,
spreverunt
iudicia
mea,
et
decreta
mea),
in
decretis
meis
non
ambularunt,
et
sabbata
mea
polluerunt
(violarunt,
profanarunt,
idem
est
verbum
bhri),
quia
post
idola
sua
(vel
spurcitias,
vel
sordes,
quemadmodum
alibi
diximus)
cor
eorum
ambulavit.
Ratio
iurisiurandi,
cuius
facta
fuit
mentio,
exprimitur
a
Mose,
quod
scilicet
falso
relatu
territi
voluerint
redire
in
Aegyptum:
hic
autem
causa
adscribitur
eorum
superstitionibus.
Sed
utrumque
non
male
convenit,
quia
si
ex
animo
fuissent
Deo
addicti,
nunquam
recusassent
castra
movere,
et
intrepide
pergere
quo
iubebat.
Quod
autem
tale
fastidium
terrae
ipsos
capit,
deinde
quod
terror
occupat
ipsorum
animos
et
desperatio,
ut
abiiciant
inaestimabile
Dei
beneficium,
hinc
certe
apparet,
nullam
viguisse
guttam
pietatis
in
ipsorum
cordibus.
Quanquam
ergo
specialis
illa
fuit
causa
cur
non
fuerint
ingressi
terram
Chanaan,
quod
Deo
vocanti
obsequi
renuerant:
tamen
simul
coniungit
propheta
eorum
superstitiones.
Nam
impietas
et
contemptus
Dei
in
causa
fuit
cur
tam
audacter
ac
superbe,
imo
furiose
reiicerent
Dei
gratiam,
et
vellent
etiam
Mosen
lapidare,
et
poenitentia
ducti
sese
hortarentur
ad
reditum,
ut
iterum
viverent
sub
tyrannide
aegyptiaca.
Videmus
ergo
ut
propheta
hic
generales
causas
sumat,
ex
quibus
fluxit
illud
impium
terrae
fastidium,
et
repulsa
gratiae
Dei.
Dicit
ergo,
propterea
quod
spreverunt
iudicia
mea,
neque
ambularunt
in
statutis
meis.
Hic
invertit
ordinem.
Prius
dixerat
non
ambulasse
in
statutis
suis,
sprevisse
iudicia
sua
:
nunc
vero
incipit
a
contemptu:
et
sabbata
mea
polluerunt,
quod
ipsorum
cor
incessit
post
eorum
idola.
Summa
est,
perfide
semper
egisse
cum
Deo:
et
quanquam
tenebant
quomodo
rite
colendus
esset,
tamen
semper
implicitos
fuisse
variis
superstitionibus:
sicuti
etiam
Stephanus
illis
exprobrat.
Consentit
enim
prorsus
cum
propheta
nostro.
Quod
autem
sabbata
plurali
numero
ponit,
non
ita
argute
'interpretor
ut
quidam,
quod
respexerit
propheta
ad
sabbatum
annorum,
postremo
ad
iubilaeum.
Nam
tria
fuerunt
sabbata
apud
Iudaeos.
Septimus
enim
quisque
dies
consecratus
fuit
Deo,
et
septimus
quisque
annus,
et
quinquagesimus.
Quanquam
autem
verum
est,
annos
fuisse
sabbatarios,
ut
dies,
tamen
non
puto
prophetam
ita
subtiliter
hic
distinguere:
sed
simpliciter
accipio
sabbata
pro
septimo
die.
Nunc
sequitur,
|