25:489 489 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. IX. 490 convenit: ut plenius apud Mosen reperient lectores. 32. Scripsit quoque in lapidibus. Diversa fuit lapidum de quibus nunc agitur ratio, in quibus voluit Deus semper exstare legis suae monumentum, ut tanquam oppositis claustris munita esset pura religio contra superstitiones Aegypti. Itaque calce illiti erant, quo magis essent conspicui, et distinctior lectio scripturae. Eorum vero sententiae libenter subscribo, qui per legem repetitam intelligunt exemplar descriptum: quod vulgus copiam vel duplum nominat. Quanquam mihi credibile non est, totum volumen illic fuisse exaratum : nec vero lapides quamlibet magni tam prolixos sermones capere poterant. Itaque legis nomine summam et sanctiones notari existimo: unde palam factum est, etiam exteris qui terram ingrediebantur, quisnam Deus illic coleretur: et sublata fuit erroris excusatio, dum lex non in libro recondita, sed omnium oculis patefacta fuit. Denique quamvis muti essent sacerdotes, clare lapides ipsi loquuti sunt. 33. Universus autem. Tertium specimen obedientiae, quod omnes tribus Israel locavit Iosue in monte Garizin et in monte Ebal, ut senis ordinibus inter se responderent. Sic enim dispositae erant, ut sex tenerent montem Ebal, totidem e regione starent in monte Garizin. Levitae autem medium spatium occupabant cum arca foederis, ut Deus undique a suo populo circumdaretur. Dicitur vero Iosue stetisse ut benediceret populo primum: nempe quia Dei consilium fuit, populum suaviter et amabili comitate ad se allicere. Etsi enim Moses, quo perstringat populi contumaciam, maledictiones tantum commemorat: certum est tamen fuisse quasi accidentales: quia genuina haec fuit ratio ut benedictiones ad obsequium flecterent parum alioqui morigeros. Verum ubi nihil profuit tam humana invitatio, additae sunt maledictiones in novum subsidium et remedium. Deus amplam mercedem pollicitus fuerat servis suis qui legi obedirent. Rursum propositis maledictionibus transgressores terruerat. Nunc coguntur singuli eius iudicio palam subscribere dum ad singulas sententias respondent, Amen. Hoc enim modo non solum audiunt se damnari ore Dei, sed tanquam missi ab eo praecones quae ipsos maneat poena denunciant. Similis promulgatio facta erat in planitie Moab ultra Iordanem: sed nunc sanctius adstringuntur, et agnoscunt qua lege habitaturi sint in terra Chanaan. Accessit non leve pondus, quod parvuli quoque adhibiti sunt testes.