20:489 489 SUPPLEMENTUM. 490 Scripsit ad me Carolus, qui paulo ante minister fuit ecclesiae Tolosanae, sibi non esse in animo ad ecclesiam illam reverti. Miror quod prioribus eius literis responderim eum tacere. Si non acquiescit fratrum sententiae fruatur sane libertate sua : nemo eum coget. 4211 NIGER CALVINO. Mittit ei libellum ex Italia allatum contra eius doctrimam de coena scriptum. (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol 140.) D. Ioanni Calvino verbi Dei ministro suo plurimum observando. Genevae. Franciscus Niger D. Ioanni Calvino suo S. D. Quum ad me nuper Georgii cuiusdam JDrascovitii libellus, cui titulum fecit: Confutatio eorum quae dicta sunt a Ioanne Calvino sacramentario super verbis Domini Hoc est corpus meum, ex Italia missus esset, quanquam omnino mihi musca visus est quae velit elephantem impetere, nihilominus eundem istuc etiam transmittere libuit, quo tu quoque per te ipsum videre possis quam debilia monstra iam incipiat parere chartisque involvere Antichristus, qui tamen evaginatis alioqui gladiis ubique locorum Christi membra potentissime insectatur. Tu vero, mi doctissime Calvine, quanti faciendae tibi sint eiusmodi nugae facile perpendes atque in Domino bene valebis. Clavenae Kal. April.*) quo tempore Luaov. Francus Lugduno redierat. Senatus demum pridie Nonas Vireto in eum finem scripsit Quod si tu potius ad a. 1563 eam relegandam putaveris, scias nos non habere quo contrarium evmcamus. 4211. 1) Franc. Negri Bassanensis Italus post a. 1540 Clavennam venit De eo adeas Mainardi ep. ad Bullingerum d. d. 1548 in Mus. helv. 19,481 et Boek, hist antitrin. II. 482. Porta, passim. Minus firme fidei orthodoxae adhaerebat et Stancaro Gamilloque Renato satis facile aures praebebat. . Geor. Drascowitsch theologus Hungarus, nobili genere natus a. 1560 creatus est episcopus in Funfkirchen, et biennio post ab Imp. Ferdinando Tridentum missus est legati vicibus funeturus. Post reditum 1563 occupavit sedem episcopalem in Zagrab, et 1578 factus est archiepiscopo in Colocza, cum quo munere anno sequenti cumulavit idem in Eaab; simul fuit cancellarius regni et a. 1585 cardinalis. Obiit a. 1587. Tridenti habuit duas orationes quas cum eius vita et Dudithii