7:488 nisi se sua sponte illis submittere voluerint: Anathema sit IX. Si quis dixerit: Ita revocandos esse homines ad Baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quae post Baptismum fiunt, vi promissionis in Baptismo ipso iam factae, irrita esse intelligant, 1) quasi per ea fidei quam professi sunt detrahatur, et ipsi Baptismo: Anathema sit X. Si quis dixerit: Peccata omnia, quae post Baptismum fiunt, sola recordatione et fide suscepti Baptismi vel dimittis [pag. 254] vel venialia fieri: Anathema sit XI. Si quis dixerit: Verum, et rite collatum Baptismum iterandum esse illi qui apud infideles fidem Christi negaverit, quum ad poenitentiam convertitur: Anathema sit. XII. Si quis dixerit : Neminem esse baptizandum, nisi ea aetate qua Christus baptizatus est vel in ipso mortis articulo: Anathema sit XIII Si quis dixerit: Parvulos, eo quod actum credendi non habent, suscepto Baptismo inter fideles computandos non esse, ac propterea quum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos: aut praestare omitti eorum baptisma, quam eos sine actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae: Anathema sit XIV. Si quis dixerit: Huiusmodi parvulos baptizatos, quum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint quod Patrini, eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt: et ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio [pag. 255] relinquendos, nec alia interim poena ad christianam vitam cogendos, nisi ut ab Eucharistiae,2) aliorumque sacramentorum perceptione arceantur, donec resipiscant: Anathema sit DE CONFIRMATIONE. I. Si quis dixerit: Confirmationem baptizatorum otiosam caeremoniam esse, et non potius verum ac proprium sacramentum, aut olim nihil aliud fuisse, quam catechesin quandam, qua adolescentiae proximi fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant : Anathema sit IL Si quis dixerit: Iniurios esse Spiritui sancto, eos qui in sacramento confirmationis Chrismati3) virtutem aliquam tribuunt: Anathema sit. III. Si quis dixerit: Sanctae confirmationis ordinarium ministrum non esse solum Episcopum, sed quemvis simplicem sacerdotem : Anathema sti. Eadem4") sacrosancta Synodus eisdem praesidentibus et Legatis, incoeptum residentiae et reformationis negotium, [pag. 256] ad Dei laudem, et Christianae 1) Edd. antiquiores caivinianae 1547. 1552. 1576 habent: intelligat. 2) Eaedem legunt: Eucharistia. 3) Edd. qui sacro confirmationis chrismati. 4) Ed. Gotting. T. IL, p. 35.