20:488 S. Accepi sub coenam tuas literas ab homine mihi ignoto, quem tamen unus ex collegis dixit famulum esse Ludovici Franci. Si de meo diuturno silentio quereris facilis excusatio esset, nisi quod suspicari te video offensionem a me exceptam in causa esse. Quid tibi retulerint amici tui nescio, nec valde moror. Non tamen dissimulo quod de literis interceptis scribebas mihi stomachum movisse. Nondum enim oblitus sum quam diligenter me ante complures annos admonueris, quum meas literas apud te furatus esset famulus tuus, ut prudentior essem scribendo. Putasne mihi tuas insultationes videri ita lepidas, ut probris in me coniectis oblecter? Atqui ne isti quidem amici tui, quos erga me proditores existimo, unquam efficient ut mihi caveam. Non placeo mihi in vitiis, sed hoc vix unquam corrigetur. Interea quid tibi iacturae attulit meum silentium? Multa dicis agitata de quibus nullum ad te verbum. Quid si bonae partis ne conscius quidem fuerim? Quid si a consiliis quae non probabam fuerim alienus? Quid si aliquoties testatus fuerim, quidquid agitabatur mihi fore incognitum quia scire nollem? Et tamen adhuc facetus esse appetis, oblique me insimulas, ubi dicis nihil unquam ad te relatum esse donec omnia essent turbata. Utinam exploratores tui fideliter nunciassent qualiter mecum actum fuerit. Si amarulentus videor, ex tuis literis didici. Quanquam non solus perstringor ubi te contemptum quereris, ac si pastoris locum non teneres nec ad collegium nostrum pertineres. Mihi satis est privatam causam agere. Fratribus erit sua excusatio cur non ad te quotidiana acta perscripserint. Ignosces meae indignationi, quam mihi tamen paulo imperiosior tua expostulatio extorsit, donec ad nos redieris incolumis, quod propediem fore confido et maxime opto: nam tuae et fratrum censurae libenter obtemperabo. Vale, eximie vir et mihi honorandi Dominus tibi adsit, te gubernet et benedicat. Genevae 2. Septembris,') duabus post horis quam tuae mihi fuerunt redditae. Ioannes Calvinus tuus. 4210.1) Suspicor hanc epistolam scriptam faisse anno 1563 quum Viretus ecclesiae Genevensis tum pastor, in Gallia, versaretur ( Turretin). Certiora nos quoque non habemus quamvis res nobis minime omni dubio soluta videatur. Patet tamen Viretum, quum haec scriberetu\ in Gallia versatum fuisse quo se contulit demum post Idus Sept 1561. Ergo non nisi de proximo aut sequenti anno cogitari potest Iam nulla exstat Calvini ad Viretum ab eo inde tempore usque ad Cal. Aug. 1563 (N, 3999) quae talis est ut nostram hanc vix ad idem tempus referre ausimus, et quas ultimas habuimus Vireti (N. 3809. 3813. 3816) minime Calvino stomachum movere poterant Verosimillimum esse tamen forte conieceris, Viretum aegre tulisse quod non citius ipsi responsum sit quum de Lugdunensi statione in Senatu ageretur, sub finem Augusti 1562,