8:487 487 REFUTATIO ERRORUM 488 ALTERA CALVINI RESPONSIO. De prima quaestione. Quod Christum ideo filium Dei esse et nominari dico, quia sermo Dei sit ex patre ante temporis initium genitus qui carnem nostram induit: hanc rationem suscipis impugnandam. Dum autem testimonia vis refellere, quibus usus fueram ad id probandum, fingis me ex Ecclesiastico locum protulisse, cuius nunquam venerat in mentem. Potius ad octavum caput Proverbiorum respexi. Quanquam nullius loci mentionem feceram ui meo responso. Ergo ne frustra te fatiges, mihi satis est, si concedas Christum, antequam homo fieret, fuisse aeternum Dei [pag. 45] sermonem. Id negas in scriptis tuis. Nam imaginaris sermonem tunc coepisse quum Deus sententiam suam de creando mundo pronunciavit. Hoc vero nimis absurdum est delirium. Quasi vero aut Deus aliquid tunc esse coeperit quod nondum erat: aut sermo ipse non sit vere Deus. Atqui nunquam sanis mentibus hoc principium excuties, quod ex perpetua scripturae doctrina abunde testatum habent, Christum, qui nunc est Deus in carne manifestatus, semper fuisse Dei sermonem a patre genitum. Quod de loquutionis improprietate obiicis, mihi non obstat. Libenter enim fateor, nihil satis exacte pro rei dignitate linguam humanam posse hic effari. Verum nobis vitio verti non debet, si ex ore Domini sapimus. Aeternam tamen Christi genituram refutas hoc argumento, quia, si quid realiter erat ex Deo genitum, inde sequitur duos esse Dei filios: alterum corporeum, alterum incorporeum. Quasi vero mihi non liceat antistrephon in te retorquere.*) Sermonem Dei fateris aliquando fuisse incorporeum, qui nunc factus est caro. Si quis adversum te inferat, duos te facere Dei sermones, nonne eadem erit ratiocinatio? Porro clamares tibi fieri iniuriam* Noli igitur tibi placere tam futilibus calumniis. Nos enim eundem esse Dei filium praedicamus qui ab initio incorporeus, tandem corpore vestitus fuit, et ita caro factus. Postea, amplificandae calumniae causa, ultra progrederis: me tres facere Dei filios, quia natura humana sit mihi filius, natura divina sit filius, et totus Christus etiam filius. Atque hic triumphabundus exsultas, me iugulatum esse proprio gladio. Ego vero respondeo [pag. 46] cum propriis commentis te confligere, non cum mea doctrina. Neque enim alium fuisse Dei filium affirmo, quam qui filius est Mariae. Nam qui sermo Dei aeternus fuit, 1) Mais en parlant ainsi tu mets en main le baston a ton adverse partie pour en estre batu.