55:487 487 1. Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, vocatis, qui in Deo patre sanctificati sunt, et in Iesu Christo custodit^ 2. misericordia vobis, et pax, et dilectio augeatur. 1. Iudas Iesu Christi, etc. Christi servum se vocat, non qualiter promiscue nomen hoc in omnes pios competit, sed apostolatus sui respectu. Peculiariter enim censentur Christi servi, quibus publicum aliquod munus iniunxit. Scimus autem quorsum hoc titulo se ornare apostoli soleant. Ius ac potestatem docendi temere sibi arrogat quisquis vocatus non est: ergo apostolis testimonium est sua vocatio, quod non privato se arbitrio ingerant. Quamquam hoc solum per se non sufficeret, in officio esse constitutos, nisi fideliter in eo se gererent. Et certe utrumque complectitur qui se Dei servum esse praedicat: nempe et sibi functionis, quam exercet, autorem esse Deum, et bona fide se exsequi quod mandatum est. Quia vero hunc titulum plerique mentiuntur, ac se falso iactant esse, a quo longissime absunt, semper videndum an res ipsa professioni respondeat. Frater Iacobi. Nomen adscripsit quod ecclesiis magis celebre ac notum erat. Etsi enim a nemine mortalium pendet doctrinae fides et autoritas: magnum tamen hoc fidei subsidium est, quum nobis comperta est hominis integritas qui doctoris partes suscipit. Adde quod Iacobi autoritas non quasi privati cuiuspiam hominis hic obtenditur: sed quia apud omnes ecclesias unus ex praecipuis Christi apostolis habebatur. Erat autem hic Alphaei filius: quemadmodum alibi dixi. Imo locus hic mihi suffragatur contra Eusebium et alios qui tradunt discipulum nescioquem Obliam cognomine, illum esse cuius meminit Lucas Act. 15, 13, et 21, 18, qui prae apostolis in illa ecclesia excelluerit. Atqui non dubium est quin Iudas fratrem suum hic nominet, quia inter apostolos fama eminebat. Ergo eum fuisse probabile est cui praecipuum honorem a reliquis concessum narrat Lucas. Vocatis qui in Deo. Fideles omnes hoc nomine designat, quia Dominus sibi eos segregavit: sed quia vocatio nihil est quam aeternae electionis effectus, interdum pro ea capitur. In hoc loco parum