5:487 CONSILIUM PAFLI III. eiiii convocandi, cogendi, habendi curam habeant, et eam ad extremum prosequantur. Et quantum ad protestantes, incutiatur ipsis hoc concilio maximus terror. Concilium christianum protestantes ex animo appetunt, pontificii ut summam status sui pestem horrent; utris iam terrori futurum sit indici serio concilium? Et a quo tunc sibi protestantes metuant, qui cum sola antichristiana pontificis romani tyrannide bellum gerunt? Tum autem concilium christianum ille admittet, quum abdicare se pontificatu decreverit. Ita vel hoste composito vel sublata belli materia securi tunc essent, sed ea res nondum maturuit. Quare exspectemus ab eo solitum artificium ut varias indictiones promulget, quae in totidem bullas exeant. Qui videntes rem serio tractari, timebunt suis rebus et sic erunt tractabiliores et magis obedientes maiestatibus suis, ut qui sentiant sibi esse resipiscendum et redeundum ad cor, et forsan venient ipsi aut mittent ad concilium, praesertim si cognoverint maiestates suas nolle amplius pati haereses in Germania, sed velle ut ipso concilio, hoc est regia via vivatur. A christiano iudicio non protestantes, sed qui Christum ipsum sibi ac suis studiis adversari norunt, metuere sibi solent. Audeant in apertam lucem semel prodire pontificii et concilium indici sinant, [fol. 27] quale scripturae et canones praescribunt: si tum protestantes aberunt, licebit ut totus orbis illos dicat causae suae diffidere, lucemque concilii ideo fugere, quod sibi male conscii sint, itaque suo ipsorum praeiudicio sese damnabunt. Sin aderunt errorum convicti, quod facile erit, vel in viam revocabuntur, vel ecclesiis merito exterminabuntur, praesertim si concilium cogatur ex piis sanctisque iudicibus, doctis ad regnum Christi, non aucupibus ad captandas per simoniam et sacrilegia opimas praelaturas intentis; ex iis qui sincero restituendae domus Dei zelo ardeant, non furiosa libidine stabiliendae immanis suae potentiae flagrent, ut scelerate flagitioseque pro more suo et opibus ecclesiasticis luxurientur et ecclesias licentiose opprimant; ex iis denique qui dociles se et obsequentes dare Christo parati, non aliud sequi in animo habeant quam quod ille docuerit; non ex iis qui clausas ad omnem veritatem aures, animos contra Christum eiusque verbum obstinatos afferunt. Nam et inania sine re nomina, larvaeque ab impietatis sociis impositae nullos episcopos et ecclesiae praelatos faciunt, ita nullis quoque locum in concilio christiano faciunt. Sed multos scilicet ex puriore illa nota reperiet in grege suo pontifex? Quid quod tantam illi formidinem iniicit mala conscientia, ut ne sub corruptissimis quidem iudicibus sibique addictis