25:487 487 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. VIII. 488 videtur eorum dignitas: verum inter gentes illas alia fuit regum conditio, in quibus praecipue ostendere voluit Deus quantopere detestaretur quae tamdiu toleraverat scelera. Nam quum omnes exitio essent addicti, merito in ipsis capitibus a quibus interitus causa manabat, severior et atrocior apparuit Dei vindicta. Adde quod inflicta regibus ignominia, vulgus magis probrosum reddidit, ne importuna misericordia populus ad omnes delendos segnior foret vel remissior. Et Deus consulto regem vivum tradidit in manum Iosue, quo insignior esset atque ad exemplum notabilis eius poena. Si promiscue cum aliis occubuisset in conflictu, ab bac peculiari infamia fuisset exemptus. Nunc post mortem quoque in eius cadaver animadvertit Deus. Imo postquam suspensus fuit, proiicitur ad portam urbis, ubi e solio iudicia exercuerat, et monumentum erigitur ad posteros continuandi dedecoris causa. Inseritur tamen sepultura: ut sciamus nihil fuisse gestum tumultuoso impetu, quia diligenter servavit Iosue quod Moses in lege praescripserat: (Deut. 21, 23) nempe ut qui in patibulis suspensi erant, ante solis occasum tollerentur, quia exsecrabile est eiusmodi spectaculum. Et certe quum mortuos sub terra recondere humanum sit, laniandos feris proiicere vel avibus, immane est. Ergo ne populus ad barbariem assuefieret, Deus maleficos ita suspendi permisit, ne plus uno die penderent insepulti. Quo autem ad officium, quod alioqui facile neglectum fuisset, magis attenderet populus, pronunciat Moses maledictum esse quisquis pendet in ligno: ac si diceret, terram illo mortis genere contaminari, nisi statim e medio tollatur offendiculum. 30. Tunc aedificavit Iosue altare Iehovae Deo Israel in monte Ebal: 31. Quemadmodum praeceperat Moses servus Iehovae filiis Israel: sicut scriptum est in libro legis Mosis (Exo. 20, 25. Deut 27. 5), altare ex lapidibus integris, super quos non levaverant ferrum: et immolaverunt super illud holocausta Iehovae} et sacrificaverunt hostias prosperitatum, 32. Scripsit quoque ibi in lapidibus repetitam legem Mosis, quam scripsit coram filiis Israel. 33. Universus autem Israel, et seniores eius, et praefectif et iudices eius stabant hinc et inde ad arcam coram sacerdotibus Levitis portantibus arcam foederis Iehovae, tam peregrinus quam indigena: dimidia pars eius contra montem Garizin, et dimidia pars eius contra montem Ebal: quemadmodum praeceperat Moses servus Iehovae, ut benediceret populo Israel primum. 34. Et posthaec legit omnia verba legis, benedictionem et maledictionem, secundum id totum quod scriptum est in libro legis. 35. Non fuit quidquam ex omnibus quae praeceperat Moses quod non legerit Iosue coram uni-