20:487 487 EPISTOLAE 4209.4212 488 sine tabellariorum discrimine nihil eiusmodi tentare possum. Arctopolitani tamen tibi suppeditare poterunt omnia, vel Tigurini potius, quoniam heri nostris visum est ad eos legatum mittere, sed cui valde metuo. Literas tuas accepi datas 21. Aprilis3) in quibus de Veracii nostri reditu4) agebas. Nostri proceres magnam et tibi et illi gratiam habent. Nostra illa6) non aliter quam captiva, et quidem suo more, id est ambigue et meticuloso respondit. Nos interea non stertemus, quamvis ista procrastinat^ 6) incredibiliter me torqueat, cui tamen non video quomodo possimus satis tempestive mederi, nisi stupidi isti et sordidi ingenium serio mutent. Passius1) noster et ego, nos denique omnes strenue Dei gratia laboramus. Utinam is sit nostrorum sudorum exitus quem optamus et sane speramus. Bene vale cum amicis et fratribus omnibus. Dominus te servet, mi pater, et me brevi rebus prospere confectis tibi, id est mihi ipsi, restituat. Amplissimum senatum cupio reverenter meo nomine una cum toto collegarum coetu salutari. Ignosces tempori quod plura non scribam ne ampliore charta sit opus.8) Turnonius 9) tandem ad patrem suum migravit. Obierunt quoque Avansmius, Termensis et Lorgaeus. 10) 4210. CALVINUS VIRETO. Acriter expostulat cum eo, nescio qua de causa, epistola ad quam respondet deperdita. (Ex apographo Cod. Genev. 107a, fol. 272-, coll. c. Cod. 108, fol. 156; Epp. Bern vi. 1124 et Simleri vol. 108.) Praestantissimo Christi servo D. Petro Vireto fratri et collegae plurimum honorando. 3) Non exstant 4) ex Germania {N. 3757. 3837). 5) Gatharina Medicea. 6) Condaeus ludi se patiebatur vanis negotiationibus. (Soldan II. 41.) 7) Spifame. 8) Epistolam *. Maio 1562 scriptam fuisse non est quod dubites. 9) Quis hic fuerit nescimus, etiam reliquos ignoramus*. De Tornacensi (de la Tour, Hist. eccl II. 589) qui m. Iulio periit martyr (ZV. 3858) non cogitamus quippe cuius mors a Beza aliter indicata fuisset 10) Primum nomen et tertium dubia, Br. ei L. habent Anansonius, Br. etiam TerventiB et Lergaeus.