9:486 Neque etiam controversia est, quodnam corpus designet Christus: quia antehac satis superque professus sum me non fingere Christum bicorporem: ideoque corpus quod semel crucifixum est in coena dari. Imo ex commentariis meis liquet quomodo locum ilium exposuerim: Panis quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita (Ioann. 6, 51). Nempe duas esse species donationis: quia corpus idem quod semel exposuit Christus ia [pag. 42] salutem nostram, quotidie nobis in cibum spiritualem porrigat. Quare quod de symbolico corpore garrit, impuri scurrae maledictum est. Nec ferendum est, eum cum larvis et umbris, quas imaginatur, pugnando, tenere lectorum oculos. Eiusdem est futilitatis, quum dicit me solummodo de fructu et efficacia clamitare. Substantialis enim communicatio ubique a me asseritur: modo facessat localis praesentia, et de carnis immensitate figmentum. Hic autem sinister interpres non aliter placatur, quam si obtinuerit haec Pauli verba: Calix est novum testamentum in sanguine, tantundem valere ac si dixisset, in calice sanguinem contineri. Quod si detur, parum honeste retractet necesse est quod tam asseveranter dixit de proprio et naturali verborum sensu. Cui enim persuadeat nullam figuram subesse, ubi calix testamentum in sanguine vocatur, quia sanguinem in se continet? Ego autem non dissimulo me hoc insipidum commentum reiicere: neque tamen inde sequitur vino nos esse redemptos, et falsam esse Christi vocem: quia ut fide bibatur Christi sanguis, non opus est ipsum defluere in terram, sed nos in coelum conscendere, quin potius in coelo manere oportet Christi sanguinem, ut eum inter se participent fideles. Ut nobis excutiat Heshusius omnes sacramentales loquendi modos, negat discendum esse cx institutione paschatis, sed ex verbis Christi, quid nobis in coena detur. Et tamen pro sua vertigine mox alio transvolat 2) etiam in his verbis propriam esse phrasin, Circumcisio est foedus. Caeterum si pertinaciter neget valere in coena perpetuum scripturae usum, ut modo sacramentali verba [pag. 43] sumantur, quid minus tolerabile? Christus fuit petra: nam spiritualis fuit cibus. Columba fuit spiritus sanctus. In baptismo aqua tam spiritus est quam Christi sanguis (alioqui non esset animae lavacrum). Christus ipse est nostrum pascha. Quum de his omnibus probe conveniat, nec tergiversari audeat Heshusius, quin similes in his sacramentis sint loquendi formae, cur tam duriter, simul atque ad coenam ventum est, refragatur? At clara sunt Christi verba. Quae maior in aliis obscuritas? In summa, palam effecisse existimo quam inanes 1) en termes de boucherie. 2) il prend incontinent son avertin pour courir autrepart. 31*