55:486 nis percelli fideles, quibus semper impetita fuerit ecclesia: et tamen ut sibi ab eiusmodi pestibus sedulo caveant, hortatur. Quo autem magis exosos reddat ac detestabiles, severe propinquam Dei vindictam, qualem eorum meretur impietas, illis denuntiat. Iam si reputemus quid nostra hac quoque aetate ab exordio renascentis evangelii molitus sit Satan, et quibus adhuc artibus fidem et Dei timorem subvertere satagat: quae Iudae tempori utilis fuit admonitio, nostro plusquam necessaria est. Sed hoc totum ex epistolae lectione melius discetur.