5:486 [fol. 25] Ut falsissime haec in protestantes confinguntur, ita nemini manifesta, sed multis per calumnias persuasa esse possunt. Restat nunc tractandum qua via et ratione providendum sit periculo turcico salvis rebus religionis. Periculo turcico provideretur , si ab utrisque, catholicis scilicet et protestantibus, auxilium maiestatibus suis tribueretur, sed dubitatur, non posse id impetrari, nisi prius de religione inter eos convenerit. Et quid facerent status imperii, dum per romanam Aten et furias ab ea subornatas civilis belli faces perpetuo iniiciantur? Igitur quum publica res religionis universali concilio, non autem in diaetis particularibus tractanda sit, quumque catholici semper optarint concilium, ut patet per ratisponensem recessum et per capitula ligae catholicae . . . . Ergo particularibus regnis nullam de Christi religione apud se restituenda curam suscipere fas est. Et pereundum omnibus est, Christi vocatione et salutari visitatione usque reiecta, dum pontificii quod ferre non possunt generale concilium, tum variis et subinde novis inter monarchas dissidiis accensis, tum excitatis bellicis tumultibus, tum innumeris aliis, quibus pollent artibus, extrahunt et eludunt! Quid vero magis antichristianum dici possit quam regna Christo consociata non debere tractare de religione Christi, non consultare, ut non diruptis perniciosis Antichristi vinculis iugo sese rursus Christi submittant commodo et salutari? Beproponit maiestaiibus suis reverendissimus legatus ut velint hoc concilium oecumenicum statim prosequi et celebrari. Hoc enim modo satisfactis catholicis non poterunt auxilia denegare et res religionis remittantur concilio ut decet. [fol. 26] Quasi vero et Caesar et rex non semper toto pectore prosequi christianum concilium optaverint atque in id studium fideliter incubuerint: quasi nesciatur, per pontificem solum et eius creaturas hactenus factum esse quo minus pii principes voti sui hac in re compotes fieri potuerint. Sed eo nequiore et desperatione et impudentia est impurus hic nepos, quod apud eos sic loquitur, qui rem totam optime omnium noverunt. Haec igitur una ratio est convocandi concilii, inducant pontifex et eius creaturae in animum, ut quam impie scelerateque exercent tyrannidem, et totum hoc abominationis regnum, cum omnibus flagitiis Antichristi tandem abiiciendum putent. Ita fiet ut a concilio christiano eversionem status sui nihil metuant. Tum in maiestate imperatoris et regis mora erit nulla quin con- 31*