20:486 si hic fidus pastor a vobis per hunc, qui est ex senatu illorum ecclesiastico, mittatur. Quod et vos facturos Deo dante speramus. Interim nos etiam atque etiam precibus vestris commendamus, quarum hactenus fructum sane quam maximum experti sumus. Valete, ornatissimi et observandissimi in Christo patres, vosque Dominus in tot ecclesiarum aedificationem quam diutissime servet incolumes.3) Obsequentissimus et ad omnia paratissimus discipulus vester Philbertus De la fromentee. 4209* BEZA CALVINO. Nonnulla tradit ad initia belli civilis pertinentia. (Ex autographo Cod. Goth. 404, fol. 722. . Liebe p. 94; Bretschneider p. 123; Simler V. 104. Exstat quoque ap. Cyprian, Abgetrungner Unterricht von Tereinigung der Prot. Frankf. 1722 p. 240. Cf. Baum II. 611.) Carolo Passelio meo. S. Iam pridem invitus taceo, et nunc pauca scribo, quoniam aliter fieri non potest. Recte adhuc omnia. Copiosum et validum equitatum habemus. Pedites sunt tardiores quoniam procul mittuntur, sed simul atque pars advenerit recta ad hostem pergemus. Nihil aeque nos torquet atque ecclesiae sordes, ne quid asperius dicam. Excurri AndegavosJ) usque capitis periculo. Vel parum, vel nihil potius profeci. Sed in diruendis aris incredibilis impetus, quem ne hic quidem impedire ulla ratione potuimus. 2) Denique omnia sunt repente immutata, ut prorsus ad hoc spectaculum obstupescam, quoniam ne centum quidem annis hostes, etiamsi essent victores, ea possent instaurare quae duarum horarum labor vel in hac una urbe diruit, tantum abest ut meliorem suam conditionem effecerint. Utinam utinam possem ad te mittere quae his diebus ultro citroque dicta facta et scripta sunt. Sed non possum in ista viarum obsidione, quoniam 3) Ex epistolis modo laudatis colliges hanc c. annum 1561 scriptam esse. 4209 1) m. Aprili 1562. (Baum II. 607 ss. Hist eccl II. 22. 547. Mem. de Conde II. 359.) 2) Facta sunt haec ad ulciscendas caedes Botomagi, Genabi, Turonibus et alibi perpetratas. Cf. Hist eccl IL 66 s* Baum II. 603 ss. Soldan II. 33. 31*