7:485 485 CUM ANTIDOTO. 486 stimulo, ad bene agendi studium incitabitur. Attamen hunc solum respectum non habebit: nam quum ingenuam a filiis suis obedientiam requirat Deus, servile eiusmodi obsequium non repudiabit modo, sed procul etiam reiiciet. Ideoque longe alium pie sancteque vivendi scopum spiritus sanctus, quum in scripturis passim, tum per os Pauli nobis praefigit, primo ad Ephesios capite. In XXXII. Quo iure, aut quo s^nsu nostra vocentur, quae in nobis efficit Christi spiritus bona opera, breviter Augustinusr) docet, quum similitudinem ex oratione Domini adducit: ubi panem quem petimus nobis donari, nostrum simul, non alio quam donationis titulo, nuncupamus.2) Itaque, ut alibi docet idem scriptor:s) dona Christi nemo amplectetur, nisi sua merita oblitus. Rationem aliquoties reddit: quia [pag. 247] nihil aliud est quod dicitur meritum,