55:485 485 ARGUMENTUM. Tametsi de hac quoque epistola diversis sententiis inter veteres certatum fuit : quia tamen utilis est lectu, nec quidquam a doctrinae apostolicae puritate alienum continet, iamque olim apud optimos quosque autoritatem obtinuit, eam libenter aliis adnumero. Brevitas porro ipsius longam argumenti tractationem non desiderat: et tota fere summa cum secundo proximae epistolae capite convenit. Quia enim sub christianismi titulo obrepserant impii nebulones, quibus summa voluptas erat, leves et infirmos inducere in profanum Dei contemptum: primum ostendit Iudas, non debere eiusmodi machi-