5:485 CONSILIUM PAULI III. bendi sunt? Sed dicunt, repudiato supremo imperatoris iudicio, quod protestantes moliuntur, maiestas imperatoria intercidat oportet. At respondent protestantes quod improbis absurdisque sententiis intercedunt, se in eo non eversum camerae iudicium, sed iuris legumque observantia firmatum bonisque et aequis viris instauratum velle. Nam de [fol, 24] religione subire iudicium apud eos iudices, qui verae religionis ex professo et acerrimi hostes sunt et violenti vexatores, nihilque quod in ipsis est ad tollendos e medio omnes qui veram religionem sectantur et ipsi faciunt reliqui et aliis faciendum imponunt, cuius vel inertiae vel socordiae esset? praesertim quum detrectare iure liceat. Et ipsi Impune In omnium bona et vitam grassari possint. Graves sane et truculenti grassatores sunt protestantes qui civium loco eos tolerant, imo ampliorem quam ullis civibus libertatem vel licentiam potius iis apud se concedunt, quos certum est cum capitalibus suis hostibus conspirare. Et cum iis hostibus quos nemo ignorat quotidie exitium ipsorum moliri. Nec enim dissimulant cuius sint animi, quum ipsorum in religione consortes, ubi imperium habent, novis et inauditis tormentis excrucient et trucident. Nulla igitur spes firmae et diuturnae pacis ex amicis tractationibus haberi potest, nisi eam pacem velimus, quae et omnem dignitatem sedis apostolicae in primis opprimat et catholicam religionem conculcet ac omnem ecclesiae ordinem confundat ac destruat. Si dignitas bedis apostolicae est apostolicam disciplinam praestare, si religio est quam Christus nobis tradidit, si ecclesiae ordo quem idem Dominus et spiritus sanctus per apostolos instituit, quis est qui dignitatem opprimat sedis apostolicae, qui catholicam religionem conculcet, qui omnem ecclesiae ordinem confundat et destruat, nisi pontifex ipse cum creaturis suis? Apud hos enim quid non ex diametro cum disciplina apostolica institutisque Christi pugnat? Protestantes ea quae Christus sancivit, quae per manus tradiderunt apostoli, quae martyres et sanctissimi patres observarunt restituta cupiunt. Nihil vero sublatum, nisi quod his adversatur. Quare nemo cum illis pacem facere detrectabit nisi qui Antichristi spiritu occupatus regnum Christi ferre non potest. Haec omnia reverendissimus dominus legatus non ignorat caesareae et regiae maiestatibus esse manifesta, ac multo plura in hanc sententiam, quae hic colligi brevitatis studium non permittit.