20:485 485 SUPPLEMENTUM. 486 de plus en plus a son honneur et gloire et de vos freres aussi. Ce 4. d'Aoust. De Lavaur. 2) Vostre humble serviteur T. Barta. 4208. GRENEYUS1) MINISTRIS GENEVENSIBUS. Burdegalensis ecclesia pro tempore dispersa apud Castilioneos versatur, quibus ut misso pastore melius prospiciatur enixe rogat (Ex autographo Cod. Genev. 197a, fol, 7.) Observandissimis in Christo patribus. Reverendis in Christo patribus gratia et pax a Deo servatore nostro. Sebastiani ducis furias evasit Athanasius psallente populo quia misericordia Dei manet in aeternum. Sic nos singulari Dei providentia et misericordia, quum in casses impiorum incidissemus, instar Elysei caecutientibus adversariis nostris et vertiginis spiritu percussis aufugimus, illis ne pedem quidem loco moventibus. Quater iam in vitae discrimine versatus sum, sed me Deus sua bonitate eripuit, unde etiam illi meam in integrum voveo. Porro quum Burdegalae gregem dispersum viderem ex sententia ecclesiae ad 15 dies recessi, donec mitescat hostium rabies. Spero enim, quidquid moliatur Satan, persequutiones irrigationis et seminis instar semper foecundaturas ecclesiam. Nunc inter Castiloneos2) dego qui, quum erga synodum iam bis strenue officio suo defuncti sint, ut pastorem obtinerent prae penuria a vobis opem exposcere coguntur. Date ergo famelicis ovibus suppetias, prout Dominus a vobis velut ex altera Sione rivulos suos facit diffluere. Non erit irritus hic optimi pastoris labor, siquidem exuberat seges : cuius et nos indies sumus oculati testes, maiorem sperantes 2) C. Babaud, Hist du prot. dans V Albigeois. P. 1873 p. 56: L'un des premiers pasteurs qui evangelisa Lavaur, celui meme qui organisa l'eglise en Juin 1561 fut Berthe, venu de Montauban. Le ministre J. Constant lui succeda le 12. Fevr. 1562 et y installa Jean Fontaine comme pasteur, ll nous parait probable que ce Berthe fut le meme que Barta et Vannee de la lettre parait etablie par la. Le nom de Barta ne se trouve pas dans la nouvelle edition de to France protestante. Le prenom T est douteuse, ce pourrait etre un I. 4208.1) Be hoc viro vide N. 3286. 3471. 2) Ghastillon sur la JDordogne (Gironde).