8:484 eius natura pendet ac aestimanda est ex natura promissionis. Promissio baptismi est: Ero Deus tuus, et Deus seminis tui (Gen. 17, 7). 1) Promissio coenae est: Quisquis ederit panem hunc, et biberit ex calice celebrans memoriam mortis Christi, ut decet, particeps erit corporis ipsius et sanguinis (Ioann. 6, 54). Nullum fore baptismi usum sentimus, donec fide apprehendatur haec promissio. Verum non sibi quisque tantum, sed pariter soboli suae apprehendit: imo omnes in commune amplectimur gratiam illam ecclesiae oblatam. Si neges talem promissionem inveniri, quae in baptismum competat: mihi abunde sufficit unus locus, ubi Petrus eam quae Abrahae in circumcisione data fuit extendit ad tempus novi testamenti. Ad vos, inquit, et filios vestros pertinet haec gratia: estis enim haeredes promissionis (Act. 2, 39). Cui sententiae suffragatur ista Pauli (Rom. 15, 8): Christus minister est circumcisionis, ad implendas promissiones quae patribus datae fuerant. Gentes autem super misericordia glorificate Deum. Postquam Iudaeis stabilivit suam possessionem, gentes quoque in societatem illis adiungit. In coena exigitur a singulis proprium examen et propria fides. Neque vero aliud hodie discriminis statuimus inter haec duo sacramenta, baptismum scilicet et coenam, quam inter circumcisionem et pesah olim fuit. Sed nolo esse prolixior. Qui enim prudenter analogiam, quam dixi, inter fidem et promissiones expendet, [pag. 42] huic doctrinae non difficulter assentietur. Quod autem deinde rogas, quorsum instituta fuerint symbola baptismi et coenae in foedere novo, breviter respondeo: baptismo nobis adoptionem nostram obsignari, ut censeamur inter Dei filios: sacra coena Deum boni patrisfamilias officium peragere, nos alendo, postquam in eius domum sumus recepti. Neque me latet quae obiectari contra soleant. Sed quia mihi videor omnibus obiectis alibi satisfecisse, fusiorem explicationem inde peti malim. Si quid deest, paratus sum adiicere, si fuero admonitus. SOLUTIONUM REFUTATIO A SERVETO MISSA. Ad primam quaestionem de filio Iesu. Hominem Iesum crucifixum mecum fateris esse filium Dei. Filiationis huius rationem non dicis esse, quod homo ipse sit genitus a Deo, sed quod sit res alia genita, quae carnem induit. Ad assumpti probationem solum citas allegoricum dictum de Sapientia 1) Or au Baptesme Dieu promet a ses fideles qu'il sera Je Sauveur et pere d'eux et de leur semence.