25:484
clementer
populo
suo
indulget,
cui
hostes
tam
facile
vincendos
tradit.
Mirificus
vero
favor
in
eo
praesertim
apparet,
quod
omnes
excaecat,
ne
quidquam
de
insidiis
subolfaciant.
Nec
vero
dubito,
ubi
dicitur
eos
nescivisse,
quin
scriptor
historiae
rarum
et
insolitum
Dei
beneficium
commendet,
quia
triginta
millia
quae
Iosue
comitabantur,
deinde
quinque
alia
quasi
umbra
manus
suae
protexerit,
ut
omnes
hostes
laterent.
Iam
ubi
quinque
millium
fit
mentio,
non
ita
interpretor,
quasi
novas
insidias
submiserit
Iosue,
ac
si
multitudo
iam
nimia
non
sufficeret:
sed
nunc
demum
ostendit
quomodo
triginta
quinque
quae
armaverat
hominum
millia
distribuerit.
Quorsum
enim
tantae
multitudini
tam
exiguum
subsidium?
Iam
idem
locus
designatur
qui
ante,
ubi
subsistere
iussi
sunt;
quod
in
duas
turmas
non
quadraret.
15.
Et
profligati
sunt
Iosue.
Alterum
stratagema,
quod
fugam
simulando
hostes
procul
abstrahunt,
ne
sit
illis
deinde
in
urbem
receptus,
quia
ante
flagravit
incendio,
quam
suspicarentur
quidquam
sibi
mali
a
tergo
metuendum
esse.
Dum
ergo
Israelitas
quasi
victos
persequitur
rex
Ai,
pars
exercitus,
quae
versus
Bethel
latebat,
satis
habuit
temporis
ad
capiendam
urbem,
ut
sero
agnoscerent
cives
prorsus
se
periisse.
Nam
quum
iam
ante
repulsi
passim
trucidarentur,
conspecta
urbis
flamma
desperatione
fracti
sunt,
et
undique
circumventi,
ne
quis
effugeret.
Quod
hic
quaerunt
nonnulli,
dolone
et
per
insidias
liceat
hostes
opprimere,
ex
crassa
imperitia
nascitur.
Certum
enim
est
non
feriendo
solum
geri
bella,
sed
eos
censeri
optimos
duces,
qui
arte
et
consilio
pollent
magis
quam
impetu:
deinde
ut
quisque
longo
usu
factus
est
veterator,
ita
optimum
esse
militem.
Ergo
si
legitimum
sit
bellum,
extra
controversiam
est,
consuetis
vincendi
artibus
patefactam
esse
viam:
modo
ne
vel
pactis
induciis,
vel
alio
modo
fidem
datam
fallamus.
17.
Nec
remansit
quisquam.
Liquebit
ex
contextu,
deprehensos
fuisse
aliquos
in
urbe
et
occisos:
ideoque
tenendum
est,
non
omnes
absque
exceptione
eruptionem
fecisse,
ut
senes
quoque
et
feminae
et
imbellis
turba
se
in
campos
proiecerint:
sed
sensus
est,
nihil
ad
custodiendam
urbem
relictum
fuisse
praesidii.
Idem
et
de
Bethel
pronunciat,
unde
coniicere
promptum
est,
Bethel,
quia
exiguum
erat
oppidulum,
militasse
sub
alieno
ductu.
Hinc
factum
est,
ut
propria
urbe
quam
tueri
non
poterant,
relicta
et
deserta,
omnes
suas
vires
obtulerint
regi
Ai,
cuius
forte
tributarii
erant.
Porro
an
ad
regem
Ai
profecti
sint
ante
adventum
populi
israelitici,
ut
coniunctis
copiis
pugnarent,
incertum
est.
Probabilis
tamen
coniectura
est,
quia
pares
non
erant
ad
resistendum,
ex
compacto
in
urbem
munitam
et
magis
populosam
venisse.
Certe
non
aliter
putarunt
se
fore
salvos,
quam
si
|