8:483 483 REFUTATIO ERRORUM 484 mortem crucis (Phil. 2, 6). Nego aliquid de gloria divinitatis fuisse imminutum: sed quia in carnis infirmitate obscura et contempta delituit, Christus ipse, qui unus est homo et Deus, dicitur exinanitus fuisse. Neque enim hoc referri vel ad divinitatem vel ad humanitatem commode potest, sed utramque simul Paulus complectitur, quia non duplicem faciunt Christum, sed unum duntaxat constituunt. Qui mediocriter versati sunt in scripturis, agnoscunt hanc genuinam esse phrasin spiritus sancti. Qui religiose cogitant de redemptionis nostrae arcano, suavissimam consolationem percipiunt quum audiunt Christum duabus ita naturis constare, et quidem distinctis, ut tamen unus sit: atque eum qui filius est Mariae, simul et coniunctim esse filium Dei: et qui filius est Dei, filium esse eundem Mariae, ut frater noster sit, ac caro nostra: nos vero per [pag. 40] ipsum filii Dei. Ad secundam quaestionem. Regnum Dei incipere in hominibus sentimus quando regenerantur. Tunc autem regenerari dicimus, quando illuminantur in Christi fidem, reformantur in obedientiam Dei ipsorum corda, et in summa, quando in ipsis instauratur Dei imago. Sed regenerationem nego momento perfici: satis est si quotidianos faciat progressus usque ad mortem: ut summa excellentia in hoc mundo sit tamen cum profectu coniuncta. Hinc etiam sequitur, inchoari duntaxat regnum Dei in nobis: quamdiu hic vivimus novis quotidie incrementis augeri: perfectionem autem eius hic non exstare. Plena est scriptura testimoniis ad hanc rem probandam: a quibus supersedeo, ne laborando in rei clarae probatione sim ridiculus. Neque in singulis tantum hominibus scriptura regnum Dei promoveri docet: sed aetatibus etiam attribuit augmenta. Quemadmodum Paulus, dum veterem populum nobiscum comparat, dicit nos adolevisse in iustam aetatem, pueros fuisse qui sub lege vixerunt (Gal. 4, 1 seqq.). Utrosque tamen filios esse testatur et haeredes, et liberos, et spiritu libertatis praeditos, cuius auspiciis inchoatur et impletur in nobis Dei regnum. Deinde alteram quoque exceptionem adhibemus, quod nunc per spem ingressi in regnum Dei, realem, quam vocant, possessionem olim cernemus: hoc est, quod nunc spe obtinemus, re ipsa Christus fruendum exhibebit ultimo suo adventu. Neque hoc membrum dubium esse debet inter eos qui se aliquid in sacris literis legisse profitentur. Itaque non satis assequor quorsum [pag. 41] tendat haec quaestio. Ad tertiam. Non negamus quin baptismus fidem requirat: sed non qualis requiritur in coena. Fides enim relationem semper ad Dei promissionem habet. Ideoque