40:483 483 PRAELECTIONES 484 facilis est, quamvis homines non sint praediti virtute praestandae legis, tamen nihil decedere propterea Dei bonitati. Defectus enim hominum minime impedit quominus suam aestimationem retineat tam liberalis eius promissio: transigit Deus cum hominibus: poterat, quemadmodum dictum fuit, imperiose iubere quidquid placeret, exigere etiam summo rigore: sed transigit ex compacto, et ita mutua quaedam est obligatio inter ipsum et populum. Nemo certe negabit quin Deus specimen minime spernendum hic exhibeat suae misericordiae, quum ita dignatur familiariter pacisci cum hominibus. Ho sed frustra id totum fit: evanescit Dei promissio, quia nemo est qui ad legem servandam sit idoneus, fateor: sed defectus hominum, quemadmodum dixi, non potest abolere gloriam bonitatis Dei, quin semper fixum illud maneat, Deum plus quam liberaliter egisse quum ita pacisci voluit cum suo populo. Res igitur simpliciter et per se consideranda nobis est. Iam defectus hominum est aliquid accidentale. Ergo semper illud integrum manebit, quod scilicet Deus ediderit memorabile documentum suae bonitatis, quum promisit vitam omnibus qui legem servarent. Iam sequitur, 12. Atque etiam sdbhata mea dedi ipsis, ut essent in signum inter me et ipsos, ut cognoscerent quod ego sim (vel ego sum) Iehovah j qui ipsos sanctifico. Praeter legem hic Deus sabbata sua commendat : et tamen scimus fuisse duntaxat partem legis : imo si quis conferat singula praecepta, reperiet primo intuitu plus ponderis in aliis, quam in quarto. Nam quid continet illud praeceptum, Ne habeas Deos alienos? Neque tibi fabrices idola? postea, Ne sumas nomen Dei tui in vanum? Respondeo, prophetam sumere unum legis praeceptum, quo melius explicet quod iam ante attigimus, nempe legem datam fuisse Israelitis, ut magis ac magis suo liberatori obstringerentur. Noluit enim Deus ipsos abiicere postquam redemerat: sed lege sua testatus est se illis fore totius vitae ducem. Quanquam altius respexit propheta, nempe legem non tantum constare praeceptis, sed simul comprehendere gratiam Dei, ex qua pendebat gentis illius adoptio. Nam si Deus simpliciter hoc vel illud iuberet, non ita promptum esset, gustum bonitatis eius percipere: quare? ubi enim nos ad officium praestandum vocat, nemo est qui non sentiat plus oneris sibi imponi quam ferre possit. Etiamsi dulcedine sua nos alliciat illa promissio, Qui fecerit ea vivet in ipsis, tandem deficimus ubi experti sumus nos destitui omni virtute. Sed in sabbato propheta significat aliud fuisse reputandum, nempe ut agnoscerent Israelitae se a Deo fuisse segregatos ut illum