9:482 et ecclesiae veteris 8) sacramenta: sed deprehendent furem Heshusium ἐπ΄ αὐτοφώρῳ, [pag. 35] nisi quod homo imperitus putat veteribus nihil datum fuisse praeter typos. Quasi Deus inanibus figuris luserit patres : quasi etiam nugatorium sit quod docet Paulus, eundem nobiscum spiritualem cibum comedisse, et eundem bibisse spiritualem potum (1. Cor. 10, 3). Concludit tandem : Nisi substantialiter detur sanguis Christi in coena, absurdum est, et contra sacras literas, tribuere vino appellationem novi testamenti: ergo necesse est unam esse spiritualem et metaphoricam manducationem, quae communis fuit patribus, alteram corporalem, quae nobis propria est. Mihi satis esset negare consequentiam, quae risum vel pueris moveret: sed quam prosana est haec garrulitas, quod spirituale est contemptim vocare metaphoricum? Ac si grammaticis subiiceret mysticam et incomprehensibilem spiritus virtutem. Porro ne causetur sibi non fuisse omni ex parte responsum, cogor saepius idem repetere: Quum verax ab initio Deus fuerit, non fallaces fuisse figuras, quibus veteri populo salutem et vitam in filio suo unigenito promisit: nunc vero palam in Christo nobis repraesentare quae tunc quasi procul ostendit. Ergo non solum uberius et luculentius Christum nobis proponunt baptismus et coena, quam ritus legales, sed quasi praesentem exhibent. Qua ratione docet Paulus (Col. 2, 18) nunc corpus nos habere pro umbris: non tantum quia semel manifestatus est Christus, sed quia coena et baptismo quasi certis pignoribus se nobis praesentem confirmat. Hinc magnum apparet discrimen inter nostra et veteris populi sacramenta : quod tamen illos minime spoliat earum rerum veritate quas plenius, luculentius et perfectius hodie Christus, prout fert eius [pag 36] praesentia, exhibet. Quod tam acriter et obstinate urget: Indignos comedere Christi corpus, tanquam refutatione indignum omitterem, nisi quod summum causae suae praesidium in hac parte locat. Rem dicit gravem, esse et dignam de qua pii et docti homines inter sc conferant. Hoc si concedo: cur hactenus a toto illorum sodalitio impetrari non potuit, ut placide agitaretur haec quaestio? Et sane si disceptatio admittitur, nihil erit in re expedienda negotii. Haec sunt Heshusii argumenta: Paulus non articulo tantum, sed pronomine demonstrativo, panem hunc benedictum a communi discernit. Quasi vero non satis hoc idem discernant, qui sacrum vocant et spiritualem epulum, pignus et tesseram nostrae cum. Christo unitatis. Secundum: Manifestius asserit Paulus indignos comedere Christi carnem, quum dicit reos fieri corporis et sanguinis Christi. Ego 1) Sic libri latini, scilicet ad gallicum textum emendandi: entre les sacremens de l'ancienne et nouvelle Eglise. 31