9:481 481 CHRISTI IN COENA. 482 ducatio, pridem a me fideliter expositum fuit : nempe quia alii virtutem sacramenti percipiunt, alii tantum visibile sacramentum, aliud autem sit intus sumere, aliud foris, aliud corde manducare, aliud dente premere. Ubi tandem concludit, sacramentum quod in mensa dominica proponitur, sumi quibusdam ad exitium, aliis ad vitam: rem ipsam, cuius signum est coena, omnibus ad vitam cedere, quicunque fuerit eius particeps. Alibi quoque hanc quaestionem ex professo edisserens diserte refellit eos qui fingebant impios non sacramento tantum, sed re ipsa comedere Christi corpus. Atque ut nos sancto viro simpliciter subscribere constet, dicimus vero aut re ipsa comedere Christi corpus qui fide cum ipso coalescunt ut sint eius membra: sacramento tenus comedere, qui nihil praeter signaculum visibile accipiunt. Sic enim saepe ad verbum ille 1). Quando autem cogit nos sua importunitate Heshusius toties idem repetere, [pag. 34] prodeat in medium illud Augustini, Iudam comedisse panem Domini contra Dominum, alios vero discipulos comedisse panem Dominum. 2) Certe pius ille doctor nusquam trimembrem partitionem asserit. Quid de ipso uno loquor? Nemo veterum aliud nos recipere in coena docuit quam quod nobis manet post usum coenae. Clamabit Heshusius coenam igitur inutilem nobis esse. Haec enim sunt eius verba: Cur Christus novo mandato iubet in coena edi corpus suum, et quidem dato pane: quando non solum ipse, sed prophetae omnes hoc urgent, ut per fidem carne Christi vescamur? Nihil igitur novi mandat in coena? Ego autem vicissim interrogo, cur Deus olim et circumcisionem, et sacrificia, et omnia fidei exercitia praeceperit: cur etiam baptismum instituerit? Ut nihil respondeat, plane liquida est solutio: Deum non plus dare vigilibus symbolis quam verbo, sed aliter: quia nostra imbecillitas pluribus adminiculis indiget. Quaerit: quaenam erit ista improprietas verborum: Hic calix novum testamentum est in sanguine meo, nisi totus sit corporalis? Pridem ab omnibus nobis responsum est: Quod extra coenam per evangelium nobis offertur, in coena nobis obsignari: itaque Christi communicationem non minus vere nobis conferri per evangelium quam per coenam. Quaerit quomodo coena nominetur novi testamenti, si in ea typi duntaxat exhibentur, ut in veteri testamento? Primum lectores rogatos velim, ut tam putidis naeniis opponant quae luculenter in meis omnibus scriptis tradidi. Illic non modo reperient quod observari debet discrimen inter novae 1) Libr. de civitate Dei 21. cap. 25. Contra Faustum lib. 13. cap. 16. Saepius vero in 6. cap. Ioann. a tractatu 25. usque ad 27. 2) Tract 59 in Ioann. Calvini opera. Vol IX.