40:481 481 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XX. 482 10. Et eduxi (eduxi ergo) eos e terra Aegypti, et adduxi in desertum. Postquam docuit Ezechiel dignos fuisse Israelitas, qui perirent in Aegypto, nisi Deus nomini suo potius quam ipsis pepercisset, iam addit hanc fuisse causam exitus, quod scilicet voluerit gloriae suae consulere. Hinc ergo colligimus, Israelitas falso imaginatos fuisse ullam aliam causam suae liberationis, quam respectum illum, de quo nunc propheta loquitur. Hoc autem plus est quam si simpliciter" dixisset, gratuita Dei misericordia fuisse ereptos ex tyrannide Aegypti: quia potuit Deus gratis manum ipsis porrigere : et tamen adduci aliquo humanitatis et clementiae affectu, ut insontes inique afflictos eriperet ex suis miseriis: sed hic excludit etiam quoad ipsos spectat clementiam Dei, quia indigni erant quos Deus respiceret. Dixi quidem res esse coniunctas, salutem ecclesiae et Dei gloriam: sed simul admonui considerandum esse prophetae consilium, quod scilicet velit spoliare superbum illum populum omni confidentia, et ostendere, quantum in ipsis fuit, semper suis obstaculis repulisse Dei gratiam, nisi ipse pro infatigabili sua bonitate eorum malitiam superasset. Sequitur, 11. Et dedi illis decreta mea (statuta), et iudicia mea patefeci ipsis, quae qui fecerit homo vivet in ipsis. Hic Deus gratiam suam amplificat, quod legem suam dederit Israelitis ac si certam vivendi normam illis praescriberet. Si tantum educti fuissent ex Aegypto, illud quidem iam inaestimabile erat beneficium: sed Deus multo fuit largior quum familiariter illos dignatus est regere sua doctrina, ne huc et illuc errarent. Nam hoc modo testatus est se illis fore in Deum. Adiungit promissionem. Nam potuit Deus ex quo populum sibi acquisierat praecise iniungere quidquid vellet: sed sponte se per modum indulgentiae eo demisit, ut vitam ipsis promitteret. Nunc ergo tenemus quorsum hic fiat promissionis mentio. Nam Deus pro imperio simpliciter potuit dicere, hoc placet, quemadmodum regum mandata sunt monosyllaba, ut ille inquit. Quod ergo Deus non tantum exegit ab Israelitis quod iure poterat, sed annexa promissione ipsos blande quodammodo illexit ad obediendi" studium, hoc certe plus quam paternae indulgentiae fuit. Itaque nunc ingratitudinem populi hac circumstantia exaggerat, quod neque imperio, neque blanditiis adducere potuerit perversa illa et praefracta ingenia, ut iugum subirent. Dedi ergo ipsis statuta mea, et leges meas: postea, quae qui fecerit homo vivet in ipsis. Ita breviter admonet, per se non stetisse ^quominus modis omnibus felices essent Israelitae. Calvini opera. Vol. XL.