9:480 gelii fructus est quam coenae (teste Paulo 1 Cor. 1, 9) Christi κοινωνία. Vidimus paulo ante quam se magnifice iactet Heshusius in voce hac. Paulus autem quod praedicat [pag. 32] de coena, ante in evangelii doctrinam contulerat. Iam si auditur hic nugator, quid praeclara illa Christi concione uetf in qua suos discipulos unum fore secum promittit, sicui; ipse et pater unum sunt: quando minime dubium est quin perpetuae unitatis illic fiat mentio? Nec tolerabilis impudentia est, quod in hac fatua partitione videri vult Heshusius patrum imitator. Citat locum Cyrilli ex 15. cap. Iohannis. Quasi non illic aperte Cyrillus ex participatione cum Christo, quae nobis in coena ostenditur, probari contendat nos simul secundum carnem cum eo esse coniunctos. Disputat cum Arrianis, qui citantes Christi verba (Ioann. 17, 21): Ut sint unum nobiscum, sicut tu pater et ego unum sumus, eorum praetextu ncga^- bant re et essentia Christum esse unum cum patre, sed consensu duntaxat. Hoc cavillum diluere volens Cyrillus, respondet nos essentialiter unum esse cum Christo: ad quod probandum vim mysticae benedictionis adducit. Si tantum de momentanea communicatione pugnaret, quid frigidius? Sed nihil mirum, si abiecta verecundia ita se proiiciat Heshusius, qui Augustini patrocinio non minus fidenter abutitur, quem tamen totus mundus novit maxime esse adversarium. Sermone, inquit, undecimo do verbis Domini, expresse fatetur diversos esse modos manducandi carnem Christi, et affirmat Iudam et alios hypocritas veram Christi carnem manducasse. Atqui si epitheton esse supposititium constet, quis tam improbae falsitati ignoscet? Legatur locus, qui me tacente in Vera carne Heshusium probabit falsarium. At duplex, inquiet, manducatio illic ponitur. Quasi non haec eadem distinctio in scriptis quoque nostris passim occurrat. Promiscue [pag. 33] illic Augustinus eodem sensu carnem et sacramentum carnis commemorat. Idem et aliis pluribus locis facere consuevit. Si explicatio quaeritur, nemo erit clarior interpres quam ipse. Ex similitudine, inquit, 1) quam habent sacramenta cum rebus, earum nomina saepe accipiunt: qua ratione sacramentum corporis Christi corpus Christi est, secundum quendam modum. Possetne clarius testari improprie se corpus Christi vocare panem, similitudinis respectu? Dicit alicubi corpus Christi cadere in terram: nompe quo sensu et consumi affirmat.2) Nisi hic tenetur quam ante notavit similitudo, quid absurdius? Imo quam indigna calumnia gravabitur sanctus vir, si sensisse dicatur Christi corpus intra viscera consumi? Porro quid Augustino valeat duplex man- 1) Epist. 23 ad Bonifacium. 2) Homil. 26 in Ioannem.