55:480 mus in medio itinere: ac si diceret tutos fore qui in dies proficere student. Nomen gratiae generaliter pro spiritualibus donis accipio quae per Christum consequimur. Sed quoniam pro fidei mensura bonorum Christi sumus participes, gratiae subiicitur cognitio: ac si dixisset, prout crescet fides, sequutura simul esse gratiae augmenta. Ipsi gloria, ete. Insigne elogium ad divinitatem Christi comprobandam: neque enim hoc nisi soli Deo convenit. Huc pertinet adverbium praesentis temporis1) nunc, ne Christum, quamdiu in mundi militia versamur, fraudemus sua gloria. Addit mox2), in diem a e t e r n i t a t i s : ut iam nunc animis concipiamus aeternum eius regnum, quod plenam eius gloriam nobis patefaciet. 1) Dicit 2) Dicit