40:480 posse aliter conservari quam si illis ignosceret, nempe in tanta duritie et contumacia. Et certe sunt res coniunctae et fere inseparabiles, gloria Dei et salus ecclesiae. Quum de salute ecclesiae loquor, non comprehendo eos omnes qui profitentur se esse eius membra: sed intelligo duntaxat electos. Quoniam vero Deus adoptaverat gentem illam, fieri non poterat quin reliquias incolumes servaret: alioqui excidisset eius veritas: et ita multo gravius profanatum fuisset eius nomen. Hinc colligere promptum est, quoties Deus nobis ignoscit, quanquam se ipsum respiciat, et velit hoc modo exserere suam clementiam: tamen alteram simul causam veniae esse, quod nostri miseretur. Sed quum hic dicit se retraxisse a vindicta manum suam, gloriae suae respectu, hoc modo magis prosternit superbiam illius gentis: quia quoties eorum misertus fuerat, putabant suae dignitati et suis meritis aliquid esse concessum. Propheta igitur hic ostendit non alia ratione fuisse ereptos ab interitu quum adhuc manebant in terra Aegypti, nisi quia Dominus nomen suum exponere noluit gentium probris. Dicit autem in oculis gentium in quibus ipsi erant in medio ipsarum: ideo non solos Aegyptios respexit, sed alias etiam gentes. Quaeritur tamen quo sensu mox subiiciat se illis fuisse cognitum. Neque enim adhuc specimen suae virtutis dederat in aliis gentibus. Miraculis duobus apud ipsos testatus fuerat Mosen fore redemptionis ministrum: postea aggressus est Moses ipsum Pharaonem: illic Deus exseruit signa suae potentiae, quae omnes Aegyptios merito terrerent: sed fama ad alias gentes nondum pervenerat. Verum non debet haec notitia restringi ad praeteritum tempus simpliciter: quod tantum significat Deus se iam coepisse certis et illustribus documentis testari Mosen fuisse delectum, per cuius manum populum suum vellet redimere. Quoniam ergo Deus iam in medium prodierat cum illis insignibus notis, dicit se cognitum fuisse illis gentibus^ non quod fama ad eas penetrasset, sed quia eo usque progressus erat, ut non posset res esse obscura, quin omnes scirent fuisse edita miracula per manum Mosis, quibus satis patefecerat se velle populum israeliticum asserere. Nunc ergo tenemus quo sensu dicat Ezechiel Deum fuisse cognitum. Quidam relativum hoc sic exponunt, Cognitus fui illis, nempe Israelitis, in oculis eorum, nempe gentium. Sed sensus ille videtur mihi coactus. Itaque supervacua est vox una, meo iudicio, in sermone prophetae. Simpliciter enim significat Deum fuisse manifestatum in omnium gentium oculis, nempe ad eos educendos. Haec clausula ostendit qualis fuerit notitiae species, nempe quia Deus virtutem suam protulerat insignibus miraculis ad populum liberandum. Sequitur,