25:480
Verum
pueros
ob
crimen
patris
lapidari
et
comburi,
immitis
fuit
vindicta.
Atque
hic
poenam
de
sceleribus
parentum
palam
filiis
Deus
infligit,
contra
quam
per
Ezechielem
pronunciet.
Verum
quomodo
neminem
perdat
insontem,
et
reiiciat
tamen
scelera
patrum
in
filios
breviter
explicui,
ubi
narratum
fuit
de
communi
urbis
excidio
et
promiscua
aetatum
strage.
Qui
tunc
gladio
consumpti
sunt
infantes
et
parvuli,
ideo
tanquam
indigne
occisos
deflemus,
quia
nulla
eorum
culpa
apparet.
Verum
si
reputamus
quanto
altius
penetret
Dei
cognitio
quam
mentis
nostrae
intelligentia,
potius
acquiescimus
eius
decreto,
quam
nostra
temeritate
vesanaque
superbia
nos
efferendo,
in
praecipitium
ruamus.
Certe
inconsiderato
odio
correptus
non
fuit
ut
inhumaniter
filios
Achan
occideret.
Nam
quum
essent
figmentum
et
opus
manuum
eius,
simul
insculpta
in
eorum
carne
erat
circumcisio,
minime
fallax
adoptionis
symbolum,
eos
tamen
morti
addicit.
Quid
nobis
hic
reliquum
nisi
ut
infirmitatis
nostrae
conscii,
incomprehensibili
eius
consilio
cedamus.
Fieri
potest,
ut
mors
illis
ad
medicinam
profuerit.
Quod
si
reprobi
erant,
non
potuit
immatura
esse
eorum
damnatio.
Adde
quod
vitam
quam
dedit,
potest
Deus
quoties
visum
est,
non
magis
morbo
quam
alio
quolibet
modo
auferre.
Discerpet
fera
bestia
infantem
ac
laniabit.
Alterum
virulento
morsu
serpens
exstinguet.
Cadet
unus
in
aquam,
alter
in
ignem,
alium
nutrix
suffocabit,
alium
conteret
lapis.
Imo
nonnullis
antequam
lucem
aspiciant
uterus
est
sepulcrum.
Nullas
ex
tot
mortibus
nisi
Dei
arbitrio
accidere
certum
est.
Quis
tamen
propterea
audebit
litem
contra
eum
movere?
Quod
si
quis
eo
usque
insaniat,
quid
proficiet?
Tenendum
quidem
est,
nullos
eius
mandato
perire,
nisi
quos
morti
destinaverat.
Caeterum
ex
quo
recensentur
eius
boves,
asini,
et
oves,
colligimus
fuisse
satis
locupletem:
ut
penuria
eum
ad
scelus
non
impulerit.
In
quo
se
prodidit
inexplebilis
eius
cupiditas,
quod
res
furtivas
non
ad
usum
sed
ad
luxuriam
appetiverit.
25.
Dixit
Iosue.
Videtur
nimis
dura
esse
insultatio:
ac
si
propositum
esset
miserum
hominem,
quem
ad
patientiam
hortari
debuerat,
prope
ad
furorem
adigere.
Verum
mihi
dubium
non
est
quin
populi
causa
ita
loquutus
sit,
ut
omnibus
utile
esset
exemplum.
Ita
statuo,
noluisse
Achan
desperatione
obruere:
sed
in
eius
persona
ostendere,
quam*
grave
sit
crimen,
ecclesiam
Dei
turbare.
Quanquam
fieri
potest,
ut
homo
superbus
conquestus
fuerit
non
acceptam
esse
suam
satisfactionem,
qua
se
probe
defunctum
putabat,
ideoque
Iosue
corrigendae
vel
frangendae
eius
contumaciae
causa
asperius
invectus
sit.
Nam
et
interrogatio
subindicat
illum
expostulasse:
et
ubi
Deum
iudicem
appellat,
videtur
compescere
hominem
praefractum.
|