8:48 At vero non abs re timent ne, si incerti quo eundum sit flexibiles se praebeant, sua hac facilitate implicentur errorum laqueis. Est hoc quidem aliquid: sed eius periculi alia melior erat cautio: nempe, ut se pia humilitate, modestia, sobrietate, reverentia, Deo subiicerent. Neque enim frustra promisit Christus, pulsantibus ianuam apertum iri (Matth. 7, 7). Nec frustra spiritu iudicii et discretionis a patre donatus est. 1) Non frustra etiam per os Iesaiae promittit Dominus paedagogum se fore populo suo, qui ad regendos eius gradus a tergo praesto sit (Ies. 30, 21). Denique non fallendi nec frustrandi causa viam vitae nobis in verbo suo monstrari pronunciat.2) Unde apparet bonam hominum partem hoc ipsum ingeniose appetere, ut contemptis remediis in suo malo torpeat. [pag. 59] Quod autem multos videmus hoc vel illo errore captos a recta via abduci, nunquam nisi iusta Dei vindicta accidit. Primum vere Augustinus superbiam nominat haereseon omnium matrem: nullus enim unquam exstitit erroris magister, quem non prava ambitio in suum praecipitium extulerit. Scimus Deum parvulis fidum esse doctorem. Scimus Christum humiles ac mansuetos ad se vocare, ut eos habeat discipulos. Proinde qui arrogantia turgent, eos non mirum est ab hac schola pulsos vagis suis speculationibus sursum ac deorsum raptari. Quotquot hac nostra aetate a pura evangelii doctrina prolapsi falsorum dogmatum coeperunt esse autores, reperiemus omnes superbiae morbo correptos ingenii tormenta sibi et aliis fabricasse. Pro multis unum Serveti exemplum sufficiat. 3) Is enim lusitanico fastu inflatus, magis etiamnum propria arrogantia turgens, hanc sibi comparandi nominis rationem optimam esse statuit, si omnia religionis principia convelleret. Quidquid ergo de tribus in Deo personis olim ab ipso apostolorum saeculo traditum a patribus, et continua aetatum serie ab omnibus piis receptum fuit, non modo tanquam insulsum repudiat, sed plus quam atrocibus conviciis exagitat ac proscindit. Iam canina illa mordendi latrandique rabies, quam ebulliunt omnes scriptorum eius paginae, satis testatur, qualis hominem spiritus instiget. Ad rom vero si venias, clare perspicies, ieiuna inanis gloriae siti accensum absurdissima quaeque deliria cupide hausisse, quibus se inebriaret. Sermonem Dei non prius fuisse imaginatur, quam dum Moises Deum in mundi creatione loquentem inducit. Quasi vero tunc demum esse coeperit, quum exseruit tantam 1) Add. mais a fin qu'il nous en face participans. 2) Add. car quand nous cheminerons selon qu'il nous enseigne, nous serons hors des dangers d'erreur. 3) II y ua certain Espagnol nomme Michel Servet qui contrefait le medecin se nommant Villeneuve. Ce povre glorieux estant desia enfle de l'arrogance de Portugal etc.