52:48 tribu sua et a genere Abrahae, fierique allopbylum, ut fieret Christianus: sed fiduciam generis abiicere. Non debuit ex casto impudicus, ex sobrio intemperans, ex gravi et honesto dissolutus fieri: sed exuere falsam persuasionem iustitiae propriae, et in eam despuere. Nos quoque non adversus operum substantiam disputamus, quum tractamus de iustitia fidei: sed adversus illam qualitatem quam illis imponunt sophistae, quod illis homines iustificari contendunt. Se igitur spoliavit Paulus non operibus, sed perversa fiducia operum, qua fuerat inflatus. Quod ad divitias et honores spectat, ubi affectum deposuerimus, parati quoque erimus res ipsas abiicere, quoties ita exiget Dominus. Et ita oportet. Non est simpliciter necessarium te esse pauperem, ut sis Christianus: verum si ita Domino placuerit, te paratum esse convenit ad subeundam paupertatem. Denique Christianos fas non est quidquam habere extra Christum. Extra Christum esse dico, quidquid obstaculo nobis est quominus solus Christus nostra sit gloriatio, et in nobis penitus regnet. Et existimo reiectamenta. Hic vero non verbis solum, sed etiam re ipsa multum amplificat quod prius dixit. Nam qui abiiciunt merces et alia in mare ut salvi evadant, non ideo tamen contemnunt divitias: sed quia malunt miseri et inopes vivere quam demergi cum suis opibus, eas quidem perdunt, aegre tamen et cum gemitu: ubi vero enatarunt, earum amissionem lugent. Paulus autem contra asserit, non modo se reliquisse quidquid ante habebat pretiosum: sed sibi instar stercoris foetere, vel sordere instar rerum, quae contemptim proiiciuntur. Chrysostomus paleas interpretatur. Grammatici autem axopaXov dictum putant quasi %uatj5aXov, quod proiicitur canibus. Et certe merito foetere debet nobis quidquid alienum est a Christo: quum apud Deum abominatio sit. Merito etiam sordere debet, quum nihil sit quam falsa imaginatio. Ut Christum lucrifaciam. Hoc verbo innuit, non posse aliter Christum lucrifieri quam si nostra omnia perdamus. Vult enim nos esse sola sua gratia divites: vult unus in solidum nostra esse beatitudo. Qualis autem ratio sit perdendi, prius dictum est, nempe ut nihil nos abducat ab unius Christi fiducia. Quod si Paulus ea vitae innocentia et integritate non dubitavit pro damno et stercoribus ducere suam iustitiam : quid sibi volunt hodierni Pharisaei, qui omni flagitiorum genere cooperti sua tamen merita adversus Christum efferre non erubescunt? 9. Et inveniam in ipso. Verbum est passivum: ideo alii omnes verterunt, inveniar. Sed frigide contextum praetereunt: quasi nulla subesset emphasis. Si passive legas, antithesis subaudienda est, Paulum fuisse perditum antequam inventus esset in Christo. Quemadmodum dives mercator perdito similis est, quamdiu onustam habet navem opibus: