37:48 ordinem esse scimus. Quorsum vero haec promittat satis apertum est: ne scilicet putarent Iudaei se excludi a reditu in Iudaeam magna illa deserti vastitate, ubi viatores torrentur solis aestu omnibusque rebus necessariis destituuntur. Promittit ergo Dominus se aquam abunde suppeditaturum, et alia quae ad iter faciendum necessaria erunt. Haec autem impleta sunt, quum Dominus populum suum eduxit e Babylone: sed multo plenius quum universum orbem ad se convertit per Christum redemptorem, a quo abundantissimae aquae per totum orbem ad sitim miserorum hominum restinguendam effusae sunt. Tunc enim eiusmodi conversio accidit, qualis nunquam mentibus hominum concipi potuisset. 20. (Itaque videant.) Quum sibi ex cunctis operibus suis reverentiam Deus conciliet, ubi tamen de restituenda ecclesia agitur, admirabilis eius virtus sese profert, quae omnes cogat iri admirationem sui. Et sicut alibi vidimus, ac deinde saepius repetet, populum ab exsilio reducens, documentum edidit saeculis omnibus memorabile, sicuti hic pronuntiat se facturum. Quoniam vero vel tardi vel negligentes sumus ad consideranda eius opera, et quia perquam exigua est attentio, statim nobis effluunt, pluribus idem inculcat. Vanis enim atque inutilibus rebus potius quam in admirandis hisce Dei operibus occupamur: ac si quando nos in admirationem rapiant, tamen facile obliviscimur, quia ad res alias et quidem frivolas statim delabimur. Nos igitur exstimulat propheta, ut excusso torpore omnes sensus nostros ad comprehendendam Dei virtutem excitet atque intendat. Itaque aspectum primo loco ponit qui certam notitiam pariat,: deinde adiungit cogitationem, quae notitiam melius ac certius confirmet. Incertum est autem an propheta de Iudaeis, id est, domesticis ecclesiae, an de exteris loquatur. Ac meo quidem iudicio generaliter accipere possumus, in ecclesiae restitutione conspicuam fore manum Dei usque ad gentes procul remotas, ut insigne Dei opus omnes admirari cogantur. Certum est autem Persas et Medos ex quo dominati sunt Iudaeis mirum in modum stupefactos fuisse, quum haec prophetarum testimonia audirent, maxime ubi rem ipsam oculis intuiti sunt. Haec enim ab hominibus fieri non posse intellexerunt, tametsi ad eum minime conversi sint. 21. (Adeste eausae vestrae.) Hoc etiam superiori doctrinae necessario addi oportuit: quum enim versamur inter impios, ludibrio habetur spes nostra, et stultitiae ab iis damnamur, quasi nimium simplices ac creduli simus. Talibus ergo sannis invaditur fides nostra, et saepe concutitur. Hi pendent e nubibus, atque sibi persuadent ea quae fieri non possunt, omnique rationi adversantur. Quum igitur in exsilio eiusmodi irrisiones audituri essent Iudaei,