30:48 ergo baculi extremo in favum mellis intincto, aliquantulum suxit: qui a quodam e plebe de exseoratione patris admonitus, excepit: Atqui turbavit pater meus terram: vidistis enim quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de meUe isto. Quasi dicat: Debilitatae meae vires oculorum meorum adspectum turbaverant. Nam scimus experientia, nimia abstinentia vires frangi et debilitari: ac proinde eum qui ieiunus nimium laborarit, etiam oculorum vim amittere. Ergo, inquit, oculi mei, postquam mel istud gustavi, sunt illuminati: quasi dicat, reddita mihi vita est: moribundus eram ex debilitatione, iam vero redintegratis viribus, degustato mellis pauxillo vivo. Ac si populus libere comedisset hodie de praeda suorum hostium quod suffecisset ad vires reparandas, maiore animo et viribus hostes insequeretur: nae nimia patris hac in parte fuit severitas. Nihilominus populus hostes insequutus, percussit illos a Machmaso Aialonem usque: et insigni clade affecit, victonamque memorabilem ex qua toti populo salus parta est reportavit. Quid vero illa Saulis exsecratio fecerit paulo post videbimus, quandoquidem hodie pertractari illa non possunt. Interim Ionathani querimoniam iustam esse certum est, quod nimia severitate pater iuramento populum adstrinxisset. Sane saepe imperatores legibus inusitatis milites in officio retinere oportet: nimia alioquin in castris futura confusione rerumque perturbatione, nisi severis legibus milites contineantur. Sed hoc exemplo docemur non temere exsecrationibus ullos obstringendos. Nam tolerabilior in principe aut rege unius aut alterius militis caedes esset, licet immerita, quam unius aut plurium exsecratio. Nam etsi iussu imperatoris aliquis caedatur, nihilominus tamen eius misereri Deus potest: Sed quantum fulmen est Dei nomine advocato qualiscunque exsecratio? Equidem fateor temere Dei nomine abutentem, in suum caput omne maledictionis genus derivare: verumtamen et illud certum est per ipsum non stare quominus devoti exsecrationi omnes sine remissione pereant. Quapropter si Saul interdixisset ne quis sub capitis poena cibum ante devictos hostes gustasset: poterat, si legitima fuisset excusatio, legis severitas temperari. Nam poterat temeritatem edicti agnoscere, et habere potestatem remittendi de eo, quod nimius fervor et insequendi hostis desiderium extorsisse merito videretur. Sed quum advocato Dei nomine exsecrationi populum obstrinxit: sibi nihil reliquum fecit: quia potius quantum in se fuit, in populum universum Dei iram et maledictionem provocavit. Quamobrem diligenter observemus, omni maledictione et exsecratione abstinendum; et cohibendum animi impetum, ne quid in proximum peccemus. Profecto qui proximum vel digito offendit, coram