24:48 turus esset: atque hoc modo impiam eius pervicaciam detexit, ac in lucem prodidit. Denique certamen pro Israelitis suscepit Deus, non de terrenis controversiis: sed de religione, cui omnia regum iura cedere oportet. Se autem vocat Iehovam Deum Hebraeorum, ut sciat Pharao huic genti peculiarem esse Deum, et formam pietatis ab Aegypti consuetudine diversam: deinde unum illum esse verum Deum, alios omnes commentitios. 19. Ego autem scio quod rex Aegypti. Praemunit suos Deus, ne repulsam primo congressu passi labascant: et desperatione fracti iniunctum sibi opus deserant. Durum quidem auditu fuit, frustra se expeditionem suscipere: perinde ac si verba apud stipitem facerent, quia nulla erat spes proficiendi apud aures obstinatas: sed longe hac tentatione durius perculsi fuissent, si ex inopinato deprehensa fuisset in rege contumacia. Praedicit ergo Deus nihil verbis suis effecturos: sed ex adverso denunciat se admirabili virtute fore superiorem. Si cui videtur esse absurdum, supervacuo labore fatigari miseros homines, ut cum ludibrio et contumelia repellantur: respondeo spectasse hoc ad exemplum, et utile fuisse ad illustrandam Dei gloriam, ut rex humaniter rogatus impiam contumaciam proderet: quia nihil iustius fuit quam extorqueri ab invito quod iniuste negabat. Caeterum de verborum sensu dissentiunt interpretes: quidam enim vertunt sicut hebraice ad verbum legitur: Neque in manu valida: quasi diceret Deus inexpugnabilem fore regis superbiam, quia nulla vi aut potentia subigeretur : sed contextus alium sensum postulat, quia mox opponitur remedium: Ego vero extendam manum meam: et subiicitur eventus, quod Pharao plagis tandem domitus populum dimittet. Convenit etiam grammaticae ratio: quia Hebraei #h) pro nisi accipiunt. Quamvis igitur Pharao non statim obtemperet, iubet suos tamen Deus firmos stare et constantes: quia velit rarae virtutis specimen in ipsis liberandis edere. Interim ad sperandum eos hortatur promisso felici exitu: quia Pharaonem vi coget ad cedendum. 20. Et dabo populo huic gratiam. Hoc etiam liberalitatis cumulo Israelitas allicit, ut animosius contendant ac nitantur: quia alioqui grave fuisset cum tanta regis duritie confligere. Ergo non modo libertatem, sed opum quoque et pretiosae supellectilis copiam promittit. Verum quia res erat difficilis creditu: Aegyptios infestissimos populi hostes, tam comes et benignos fore ut quidquam beneficentiae praestarent, admonet Deus sui arbitrii esse flectere quocunque velit hominum corda. Facturum igitur se pronunciat ut Aegyptii repente ex lupis fiant oves, et qui solebant rapere et vorare, nunc lac ex suis uberibus, et lanam ex tergo suppeditent. Locus