23:48 et bonum, cuius nuper facta est mentio, ad generandam sobolem restringunt: non putant, quoad personam Adae necessariam fuisse uxorem, qui a libidine adhuc immunis erat. Quasi vero tantum ad concubitum illi data fuerit: ac non potius, ut esset individua vitae comes. Quare non leve pondus habet particula TIJ > ut sciamus ad omnes vitae partes atque usus patere coniugium. Quod alii exponunt ac si dictum esset : Ad obsequia praesto sit, frigidum est: plus enim exprimere voluit Moses: quemadmodum patet ex sequentibus. 19. Formaverat autem Deus. Fusior expositio proximae sententiae. Dicit enim, nullum ex animalibus cunctis, quum facta esset dispositio, repertum esse quod Adae conferri posset atque aptari : neque ea naturae erat affinitas, ut Adam ex una aliqua specie sibi eligere vitae sociam posset. Neque id contigit ignorantia, prodierant enim singulae species in Adae conspectum: et ipse nomina non temere, sed ex notitia imposuerat: nulla tamen erat aequabilis proportio. Itaque nisi addita illi fuisset uxor eiusdem generis, destitutus mansisset commodo et idoneo adiutorio. Porro istud Adducere Dei, nihil aliud significat quam quod effectum subiectionis indidit animantibus, ut se homini ultro offerrent: ut familiariter inspecta propriis nominibus, et naturae cuiusque congruentibus distingueret. Durasset autem in feris quoque bestiis haec erga homines mansuetudo, nisi Adam quod acceperat imperium, sua a Deo defectione perdidisset. Nunc ex quo coepit in Deum esse contumax, brutorum animalium in se ferociam expertus est. "Alia enim aegre cicurantur, alia semper manent indomita: quaedam etiam ultro nobis sua truculentia incutiunt terrorem. Durant tamen adhuc quaedam primae illius subiectionis reliquiae, sicuti capite 9, 2 videbimus. Porro notandum est Mosen de solis animalibus loqui quae propius ad hominem accedunt: nam pisces quasi in alio orbe habitant. Quantum ad nomina quae imposuit Adam, non dubito quin singulis optima ratio subesset: sed eorum usus una cum plurimis aliis bonis obsolevit. 21. Cadere igitur fecit somnum. Quamvis profanis hominibus ridicula videatur haec formandae mulieris ratio, atque eorum nonnulli Mosen fabulari dicant: nobis tamen hic mirabilis Dei providentia affulget. Nam quo sanctior foret humani generis coniunctio, voluit ex uno et eodem principio tam mares quam feminas oriri. Naturam igitur humanam in Adae persona condidit, atque inde formavit Hevam, ut femina tantum portio esset totius generis. Id sibi volunt Mosis verba quae supra habuimus cap. 1, 28. Creavit Deus hominem, masculum et feminam condidit. Hoc modo admonitus fuit Adam, ut se in uxore non secus atque in speculo agnosceret : Heva quoque vicissim, ut se libenter viro subiiceret,