13:48 in metu sunt, et populus 27. Augusti admodum frequens ad curiam accurrit, et tota ea die in tribubus collectus senatum interpellavit, fidei constantiaeque admonuit: promisit senatus omnia se curaturum et ne quid detrimenti respublica capiat diligenter provisurum. 4) Interea aliquot iam ex urbe migrarunt et ad Friburgum Brisgaudiae concesserunt. 5) Quid autem Caesar omnino moliatur nemini satis liquere potest. 6) Sunt tamen qui aliquot indiciis iisque admodum probabilibus colligant Montem Beligardi occupatur um, permutatione cum Christophoro duce facta. Hinc autem per Sequanos invisurum Allobrogas, et cumprimis Genevam, si queat. Et quid dux ipse Sabaudius per vicarium apud Helvetios tentet, iam accepisti, arbitror, neque enim ea obscura sunt. Moliminibus ergo plena sunt omnia, et ruinam pietatis religionisque extremam minantur omnia. Sed potens est Dominus cuius imperscrutabili consilio haec aliaque gubernantur. Eius opem tmplorabimus et exspectabimus in his tam tristibus saeculi nostri fatis. Quod me meaque attinet, salva sunt omnia.7) Quiete enim optata potior fruorque. Nam professione sacrorum in schola fungor ubi catechismi et epistolae paulinae docendae et collegii item Augustam, quod vocant, administrandi provinciam sustineo, in quo mihi convictus cum solertissimis et vere cordatis hominibus non potest non iucundissimus esse. Atque utinam hac in parte ecclesiae Christi operam praestare frugiferam queamus. Agunt iam mecum (quod te ignorare nolui) D. Nicolaus de Laminiere et puer ille Antonius Baronis de Dignyne filiolum, cum Iacobo paedagogo suo, hospites nobis multo gratissimi: id quod per te rescire patrem velim, quem audio singulari pietate virum esse.8) Si qui alii huc concesserint, efficiam, quantum in me est, ne favorem piumque studium desiderent. Neque enim surgunt infeliciter rerum optimarum studia et exercitationes in hac academia, et est mediocris scholasticorum coetus, tum inter doctos omnes pax et consensio animorum. Pharel- 4) In scabinorum conventu d. 27. Aug. Sturmius consul proposuit ut Interim in nonnullis ecclesiis introduceretury in aliis vero verbum Dei praedicaretur simpliciter. Idem autor fuit ne coram plebe res tr adar etur. Ita d. 30. Aug. senatus propositiones ratae factae sunt (Sleid. p. 140. Boehrich IL 195 ss ) 5) Nempe cives aliquot proceres et senatores, qui sibi a plebe metuebant. (Boehrich p. 197.) 6) Belgium petiit (Sleid. p. 145.) 7) Basileam concesserat uxoris Menanae patriam, ubi per Myconium primum professionem in schola obtinuit, anno sequenti Wolfg. Wissenburgi successor fuit ad S. Petri, tandem a. 1552 Seb. Munsteri in docendis hebraicis (Buchat V. 345. Hagenbach, in Rerzogii Encycl.) 8) Galli profugi videntur fuisse, de quibus tamen Haagius tacet