9:479 479 DE VERA PARTICIPATIONE 480 sed symbola duntaxat. Quasi vero coena veris Dei cultoribus non coelestis sit actio, vel quasi vehiculum l) quo mundum transscendant. Sed quid hoc ad Heshusium? qui non modo subsistit in terra, sed rostrum suum quoad potest in lutum defigit. Docet Paulus nos induere Christum in baptismo (Gal. 3, 27): quam lepide ratiocinabitur hoc fieri non posse, si Christus in coelo maneat? Atqui Paulo, dum ita loquitur, nunquam in mentem venit Christum e coelo elicere: quia sciebat alio modo nobis esse coniunctum, nec tamen minus praesentem esse eius sanguinem ad animas abluendas, quam sit aqua abluendo corpori. Quod si excipiat: Aliud esse comedere quam induere, respondeo : Non minus indumento nos circumdari quam cibum intra nos accipere. Certe vel stultitia vel malitia hominis hoc uno coarguitur, quod nullam nisi localem praesentiam admittit. Physicam neget licet, de hoc etiam cavilletur, sistit tamen corpus Christi ubicunque est panis, et proinde contendit pluribus [pag. 31] simul esse locis. Vocem hanc quando usurpare non dubitat, cur non dicetur praesentia localis ad quam nos trahit? Eiusdem farinae est illud: Non vere accipi corpus, si symbolice accipitur. Quasi vero symbolo excludamus rei exhibitionem. Tandem praestigias esse dicit, nisi asseritur duplex manducatio, spiritualis et corporalis. Quam inscite et perperam quae de spirituali manducatione testimonia2) torqueat, dicere supersedeo, quando pueris ipsis se facit ridiculum. Quod ad summam rei pertinet, si vitiosa est divisio cuius membra inter se coincidunt (quod pueris inter prima elementa traditur) quomodo vitii huius culpam effugiet?3) Nam si qua est manducatio non spiritualis, sequetur in coenae mysterio nullam esse spiritus operationem. Ita naturaliter vocabitur Christi caro, non secus ac caducus et corruptibilis cibus: deinde praecipua salutis aeternae arrha spiritu carebit. Ut hoc belluam perfrictae frontis non moveat: quaero an extra usum coenae nulla sit alia manducatio quam spiritualis, quae secundum ipsum corporali opponitur. Atqui aperte affirmat hanc nihil aliud esse quam fidem, qua nobis applicamus beneficia mortis Christi. Ubi ergo erit illud Pauli, nos carnem de carne Christi esse, et ossa ex ossibus eius (Ephes. 5, 30) ? Quorsum evanescet illa exclamatio: Hoc esse magnum mysterium (ibid. v. 32)? Nam si praeter applicationem meriti nihil relinquitur fidelibus extra praesentem coenae usum, semper a suis membris separatum erit caput, nisi eo momento quo panis in os et guttur coniicitur. Adde quod non minus evan- 1) une adresse. 2) qui sont de la manducation spirituelle. Verbum excidisse videtur in archetypo. 3) quel ordre y aura-il d'en garentir cest opiniastre?