8:479 479 REFUTATIO ERRORUM 480 34] esse docet. Unde sequitur, gladium in eorum manu esse depositum, quo sanam doctrinam propugnent. 1) Quod praestare nequeunt, nisi impias corruptelas poenis cohibere liceat.2) Desinant ergo indocti homines, et parum considerati, negare de verae doctrinae corruptoribus sumendas esse poenas, nisi palam Deo obstrepere velint. Verum quidquid de iure magistratuum probatum sit, me propria invidia, qua gravor apud multos, non levat. Nihil minus decuisse aiunt, quam ut Servetum professis Christi hostibus quasi immanibus bestiis obiicerem. Mea enim opera factum fuisse affirmant, ut Viennae in provincia Lugdunensi captus fuerit. Sed unde mihi tanta cum papae satellitio repente familiaritas? unde etiam tanta gratia? Scilicet credibile erit literas inter eos ultro citroque volitare, quibus non minus est inter se dissidium quam Christo cum Belial. Quare pluribus verbis tam futilem calumniam refellere nihil attinet, quae simplici negatione fracta concidit. Iam fluxerunt anni quatuor ex quo hanc de me fabulam commentus est Servetus ipse, et spargendam Venetiis3) curavit. Quanquam odiumne mihi de nihilo maligne conflare voluerit, an falso suspicatus sit quod scribebat, non disputo. Tantum quaero: si iam tunc meo indicio proditus fuerat, qui factum est ut triennium quietus et sine molestia, ante hostium oculos transigeret? Certe aut concedant necesse est, confictum fuisse de me crimen: aut plus sancto suo martyri favoris fuisse apud papistas, quam ut illi mea accusatio quidquam noceret. Nec vero si vere id mihi obiicerent, putarem esse negandi causam, qui non dissimulo, me autore factum esse ut in hac [pag. 35] urbe deprehensus ad causam dicendam postularetur. Obstrepant licet vel malevoli vel maledici homines, ego libenter fateor ac prae me fero (quia secundum urbis leges aliter cum homine iure agi non poterat) ex me prodiisse accusatorem : nec infitior meo consilio dictatam esse formulam, qua patefieret aliquis in causam ingressus. Caeterum, quid mihi tunc fuerit consilii, ex ipso deinde actionis progressu apparuit. Simul enim ac vocati sumus ego et collegae mei, minime per nos stetit quominus placide nobiscum de suis dogmatibus conferre liberum illi esset. Imo perinde accessimus ac si ex vinculis reddenda esset doctrinae nostrae ratio: ac si quid obiiceret, testati sumus nos ad respondendum paratos esse. Quum plenis buccis convicia subinde in me evomeret, quorum iudices 1) Add. quand besoin sera, punissant les heretiques qui la renversent. 2) Add. Si cela a este dict du temps qu'il n'y avoit nuls Princes chrestiens y a il propos, quand Dieu en donne, de les dessaisir de ceste authorite? 3) Add. et a Padoue.