55:479 479 EPIST. PETRI II 480 Satanae et impiorum fraudes. Videtur tamen in lubrico locare, et quasi de filo suspendere salutis nostrae certitudinem, quum fidelibus cavendum denuntiat ne a sua firmitate excidant. Quid autem nobis fiet, si cadendi periculo subiacemus ? Respondeo, hanc exhortationem et similes minime huc spectare ut nobis fidei securitatem excutiant quae in Deum recumbit, sed ut carnis nostrae desidiam corrigant. Qua de re si quis plura desideret, petat ex decimo prioris ad Corinth, cap. Summa haec est, quamdiu carne sumus circumdati, urgendam esse nostram tarditatem: idque apte fieri quum et nostra infirmitas, et discriminum, quae nos circumstant, varietas nobis ponuntur ante oculos : caeterum hinc minime labefactari fiduciam quae Dei promissionibus insistit. 18. Crescite autem in gratia. Ad profectum etiam hortatur: quia haec unica est perseverandi ratio, si assidue progredimur, nec resides subsisti-