25:479 479 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. VII. 480 Quanquam multorum hypocrisin qui suis ambagibus claram lucem obnubilant, damnabit tam aperta responsio. Emphatica enim loquutio est, hoc et illud feci: quae significat distincte et ordine singulas rei gestae partes fuisse expositas. Nec vero tantum facinus agnoscit, sed omissa defensione ac omni praetextu reiecto, se ipsum in qualitate quoque ipsa condemnat. Peccavi, inquit, quod non diceret nisi sacrilegii conscius: unde apparet errorem vel incogitantiam non obtendere. 22. Misit itaque Iosue. Quanquam novum non est, currendo et properando nuncios suum obsequium probare: festinatio tamen cuius nunc fit mentio, ostendit trepide omnes fuisse intentos, ut quam citissime piaculum e medio tollerent. Ergo quia eos angebat ac cruciabat severa illa denunciatio: Non ero vobiscum donec purgati sitis ab anathemate: ideo non tantum ad exsequenda Iosue mandata, sed multo magis ad Deum placandum celeriter currunt. Porro ex rebus furto l) ablatis : ubi ante oculos productae sunt, satis superque patefacta fuit ignominiae et cladis acceptae causa. Dictum fuerat, ideo terga vertisse hostibus, quia anathemate polluti destituerentur solito Dei auxilio : nunc ex conspectu rei furtivae colligere promptum est, Deum merito illis fuisse infestum. Inde etiam admoniti fuerunt quanti faceret Deus sibi totius terrae Chanaan primitias illibatas offerri, ne sua liberalitas unquam ex ipsorum memoria intercideret. Simul didicerunt, quum in occultissimos quosque recessus penetret Dei cognitio, frustra ad eludendum eius iudicium integumenta captari. 24. Tollens itaque Iosue. Duas ob causas extra castra educitur: ne labem ac pollutionem ex caede contrahant (sicuti Deus semper in legitimis quoque poenis manere voluit aliquod humanitatis vestigium) deinde ne quod inquinamentum in populo resideat. Primo igitur extra castra poenam sontibus infligere solenne fuit, quo magis a fundendo sanguine abhorrerent. Sed nunc membrum putridum a corpore resectum fuit, et castra sordibus expiata. Ac exemplum memorabile fuisse agnoscimus, quod nomen loco impositum fuit. Si quem conturbat vel offendit poenae atrocitas: semper eo redire convenit, quamvis a Dei iudiciis ratio nostra dissideat, piae tamen modestiae et sobrietatis fraeno cohibendam esse audaciam ne improbemus quidquid nobis non placet. Durum quidem, immane et barbarum videtur, teneros pueros qui extra culpam erant, ad crudele supplicium rapi, ut lapidentur et exurantur. Quod in bruta animalia eodem modo saevitum est, non ita mirum: quia ut creata sunt hominum causa, merito suos dominos sequuntur. Ergo quidquid possedit Achan una cum ipso periit tanquam accessio. 1) Princeps male: forte.