55:478 tis locis, tum ex epistola ad Galatas colligere licet, nebulones qui passim oberrabant ad turbandas ecclesias, ut fidem Paulo detraherent, hoc praetextu abusos esse, quod illi minus bene cum reliquis apostolis conveniret. Ergo probabile est, factam a Petro mentionem Pauli esse, ad testandum utriusque consensum: nam eiusmodi calumniae ansam praecidere plusquam necesse fuit. Et tamen dum omnia propius expendo, mihi fit verisimilius hanc epistolam ex Petri sensu ab alio compositam, quam ab eo scriptam esse. Nunquam enim sic loquutus fuisset Petrus: sed mihi sufficit testem habere tum doctrinae ipsius, tum voluntatis, qui nihil proferat dissentaneum ab iis quae dicturus erat ipse. 16. In quibus sunt quaedam. Hoc relativum e p i s t o l i s non convenit: est enim neutrum apud Graecos. Sensus est, In his rebus quarum meminit obscuritatem interdum subesse, ex qua occasionem indocti arripiant in suum exitium errandi. Quibus verbis monemur, sobrie in his rebus tam altis et obscuris philosophandum esse: deinde adversus hoc genus scandali erigimur, ne stultae vel absurdae quorundam speculationes nos perturbent, quibus implicant ac contorquent simplicem doctrinam quae aedificationi servire debuerat. Notemus autem non arceri nos a lectione epistolarum Pauli, quod nonnulla contineant ardua et intellectu difficilia: sed potius nobis commendari, modo sedatam mentem ac docilem afferamus. Leves enim ac volaticos homines damnat Petrus, qui praepostere in exitium suum detorquent quae sunt omnibus utilia. Imo hoc generaliter in tota scriptura fieri dicit: neque tamen inde colligit, abstinendum ab ea esse, sed tantum corrigenda esse vitia docet quae profectum impediunt: neque id modo, sed etiam letale nobis reddunt quod Deus in salutem nostram destinavit. Quaeritur tamen unde ista obscuritas: nam scriptura instar lampadis nobis refulget, certoque gressus nostros dirigit. Respondeo, nihil esse mirum si regni Christi mysteriis obscuritatem Petrus attribuat: praesertim si reputemus quantum sint a sensu carnis abscondita: modum tamen docendi quem tenet Deus, sic temperatum esse, ut conspicuam illic lucem habeant quicunque spiritum sanctum viae ducem sequi non recusant. Multi interea caeci sunt qui impingunt in ipso meridie. Alii superbi qui per devia vagantes, et quamlibet ardua transvolantes, se praecipitant. 17. Vos igitur dilecti. Postquam fidelibus ostendit pericula a quibus cavendum erat, nunc concludit, ut moniti sapiant. Sed vigilantia opus esse docet, ne opprimantur. Et certe hostis nostri vafrities, tot ac tam multiplices insidiae quibus nos adoritur, impiorum hominum captiones nullum securitati locum relinquunt: ergo agendae sunt excubiae, ne ad nos circumveniendos praevaleant