5:478
castissimis,
significatione
augustissimis
;
caetera
omnia
liberam
habeant
observationem:
fide
enim
iustus
vivit,
non
caeremoniis.
Quare
quae
fides
ipsa
non
requirit
necessario,
a
nulla
ecclesia
praetextu
communionis
necessario
sunt
exigenda.
Nihil
itaque
a
protestantibus
exsistit,
cur
difficile,
nedum
impossibile
sit
solidam
et
piam
ecclesiarum
concordiam
restituere.
Quod
si
etiam
generale
concilium
[fol.
16]
has
mutationes
non
approbaret,
imo
contrarium
statueret,
quae
spes
esset
reducendae
amplius
Germaniae,
in
suis
opinionibus
iampridem
confirmatae?
Quale
concilii
portentum,
Deus
bone,
hic
nobis
fingit,
in
quo
non
modo
non
approbaretur
quod
Christi
ore
sancitum
est,
sed
contrariis
legibus
palam
abrogaretur.
Hinc
collige
quid
bonae
spei
nobis
faciat
romana
sedes,
etiam
si
concilium
cogeretur.
Cur
igitur
ab
eius
decreti
exspectatione
pendeamus,
quod,
si
factum
esset,
repudiare
oporteret?
Praeterea
periculum
est,
ne
protestantes
multa
de
sua
opinione
concedant,
imo
id
unum
a
catholicis
obtineant,
ut
una
omnes
a
sede
apostolica
deficiant,
quum
id
solum
maxime
cupiant
et
in
votis
habeant.
A
curia
vel
sede
etiam
romana,
si
ita
placet,
non
tamen
apostolica.
Neque
enim
aliud
in
votis
habent
catholici
protestantes
-quam
ut
deiecto
satanae
solio
vera
Christi
sedes
illic
erigatur,
in
qua
apostoli
non
antichristi
sedeant.
Sed
hoc
unum
est,
quod
istos
sollicitos
habet,
ne
quam
scelerate
occuparunt
.et
immaniter
exercent
tyrannidem,
spiritu
oris
sui
Christus
conficiat
et
illustratione
adventus
sui
aboleat.
Siquidem
non
se
ministerium
habere
putant,
sed
effraenem
dominationem,
qua
totum
orbem
servum
sibi
et
quidem
miserrima
servitute
teneant,
utcunque
se
servos
servorum
non
sine
manifesto
ludibrio
nuncupent.
Quare,
ut
initio
dictum,
hoc
omnium
quae
pontificii
contra
protestantes
habent
caput
est,
quod
dum
regnare
volunt
in
ecclesia
et
rerum
potiri,
Christo
locum
non
relinquunt.
Quod
si
evenerit,
ut
est
valde
timendum,
tunc
non
esset
in
potestate
maiestatum
suarum
providere,
quemadmodum
accidit
de
concilia
indicendo
in
diaeta
ratisponensi,
de
qua
re
status
imperii
sine
autoritate
sacrae
caesareae
maiestatis
constitutionem
fecerunt,
sicuti
dicta
maiestas
alias
sanctissimo
domino
nostro
significavit.
Quare,
ut
alia
omittamus,
[fol.
17]
ex
his
paucis
potest
caesarea
et
regia
maiestas
cognoscere
quid
sperandum
sit
ex
amicis
huiusmodi
tractatibus
et
colloquiis
cum
eis
habendis.
Hic
vide
pastoralem
Romanensium
curam
et
quam
sedulo
advigilent,
quo
gravissimis
ecclesiae
|