37:478
fiet
ut
nemo
stulte
se
ingerat,
et
sibi
arroget
plus
quam
oportet.
Caeterum
ubi
Deus
nos
vocat,
etiam
si
omnia
nos
deficiant,
tamen
obsequendum
est.
Et
colligitur
haec
doctrina
ex
Dei
verbis,
ubi
dicit,
Ne
dicas,
puer
sum,
hoc
est,
etiam
si
sentias
te
facultate
destitui,
sis
tibi
conscius
propriae
infirmitatis,
tamen
ibis,
hoc
est,
necesse
est
te
ire
quocunque
te
misero.
Exigit
enim
Deus
simpliciter
sibi
hunc
honorem
deferri,
ut
homines,
etiam
si
facultas
agendi
non
suppetat,
obtemperent
tamen
eius
mandatis.
Postea
sequitur
8.
Ne
timeas
a
facie
ipsorum,
quia
tecum
ego
(id
est,
ego
sum
tecum)
ad
eripiendum
te,
dicit
Iehovah.
Possumus
ex
hoc
versu
colligere
Ieremiam,
quum
videret
se
vocari
ad
graves
et
duros
conflictus,
fuisse
turbatum,
quia
non
erat
tantum
in
ipso
roboris,
ut
constanter
atque
intrepide
lacesseret
tot
hostes,
et
tam
violentos.
Videbat
enim
sibi
negotium
fore
cum
populo
degenere.
Nam
omnes
fere
desciverant
a
lege
Dei:
et
quum
excusso
iugo
iam
a
multis
annis
ita
proterve
exsultassent,
difficile
erat
ipsos
revocare
ad
obsequium
et
moderationem.
Apparet
igitur
prophetam
hac
difficultate
fuisse
cohibitum
ne
auderet
suscipere
propheticum
munus.
Certum
enim
est,
Deum
adhibuisse
opportunum
remedium
eius
timori.
Quid
autem
dicit?
Ne
timeas
a
facie
ipsorum.
Ergo
quum
dicebat
Ieremias
se
esse
puerum,
respiciebat,
quemadmodum
iam
attigi,
ad
illam
difficultatem,
quod
scilicet
vix
posset
subire
tam
aspera
certamina,
quae
instabant,
cum
populo
illo
rebelli
et
iam
obdurato
in
sua
malitia.
Videmus
ergo
ut
oblique
detrectaverit
onus
sibi
impositum,
quia
non
audebat
palam,
et
ingenue,
et
apertis
verbis
fateri
quod
res
erat.
Sed
Deus
qui
penetrat
in
corda
hominum,
et
cognoscit
omnes
sensus
occultos,
medetur
eius
timiditati,
quum
dicit,
Ne
timeas
a
facie
ipsorum.
Caeterum
ostendit
hic
locus
tunc
ita
invaluisse
corruptelas
in
electo
populo,
ut
nemo
ex
servis
Dei
posset
tranquille
exsequi
munus
suum.
Si
negotium
esset
prophetis
et
doctoribus
cum
aliquo
populo
docili,
non
esset
praeliandum:
sed
ubi
nullus
est
Dei
timor,
nec
reverentia,
imo
ubi
feruntur
homines
post
suarum
cupiditatum
impetus,
nemo
pius
doctor
officium
suum
potest
exercere,
quin
armatus
sit
ad
praelium.
Hoc
igitur
significat
Deus,
quum
prophetam
suum
iubet
esse
bono
animo,
quia
videbat
totidem
fore
illi
hostes,
quotquot
profitebantur
se
esse
filios
Abrahae.
Et
notanda
est
ratio
fiduciae
et
securitatis
quae
additur,
Quoniam
ego,
inquit,
sum
tecum,
ut
te
eripiam.
His
enim
verbis
admonet
Deus
satis
fore
praesidii
in
sua
manu
et
virtute,
ne
propheta
furorem
gentis
suae
metuat.
Erat
|