20:478 quae ipse suaseris. Te itaque oro ut, ei tibi est otium, literis mihi quid faciendum sit per capita praescribas et significes. Certum enim est mihi tibi, tanquam patri et viro spiritu et sapientia Dei summa praedito, morem gerere in rebus omnibus quoad potero. Et sane, si firma essem valetudine, quamprimum ad vos proficiscerer', ut hanc hiemem vobiscum traducerem, et me tibi componendum, aut etiam de integro refingendum committerem. Quod Deo volente faciam ineunte proximo vere. Debeo tibi plurimum quod eorum calumnias reieceris, qui me doctrinam a vestra diversam clanculum spargere dictitant. Quod nefarium et horrendum crimen nemo unquam mihi obiiciet eorum qui me norunt aut loquentem familiariter audierunt. Ego enim omnem vestram doctrinam tanquam doctrinam Dei amplector et recipio, eamque pro mea facultate semper constanter palam et privatim asserui, neque permittet Dominus ut ab ea unquam vel in uno apice deflectam. Sed has calumnias non puto me alia ratione repellere posse quam si vos invisam et fidem meam vobis coram aperiam. Quod, ut dixi, decrevi facere prima quaque occasione. Ne vero hoc inducas animum*, admonitiones tuas a me spretas fuisse. Nam si id facerem, me deploratum esse, et Deum potius quam te me ipsum contemnere iudicares. Sed quum calumniis et maledicentia nonnullorum animum tuum a me alienatum esse suspicarer, haec revera sola causa fuit ut ad te nunquam scribere auderem nisi literis tuis provocatus. Nunc autem nihil mihi optatius quam veterem et intermissam nostram scribendi consuetudinem repetere. Nihil enim domi habeo literis tuis iucundius, quas indies exosculor, ut quae sint amicitiae nostrae, qua nihil prius et antiquius habeo et qua me felicissimum esse duco, pignora et monumenta. Tale, optime parens, et mei quaeso filii tui, quem in Christo genuisti, nunquam obliviscaris. Vale, inquam, et ecclesiae Dei vive diu incolumis. Lutetia idibus Augusti. l) Tui studiosissimus Io. Acanthius. 4202.1) Hanc epistolam scriptam esse ut ad N. 3505 quamvis sero responderet, nulli dubitamus, praesertim quum dicat Calvinum ipsum castigasse et adiurasse, quod aperte ad illam respicit Omnino ergo ante vernos menses a. 1561 prior Uia ponenda. Vide addenda ad N. 3505.